monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 2 > 117 > 113
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXII. E. ABBATISSAE SUPERIORIS MONASTERII RATISBONENSIS AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA CXIV. N. ABBATISSAE COLONIENSIS AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXIII. N. ABBATISSAE NUSSIMENSIS MONASTERII AD HILDEGARDEM. [Grationum eius suffragia exposcit super fluctuanti statu sui monasterii.]

0 H. dominae et matri suae amantissimae, N. abbatissa, licet immerita, sororum in Nussim, tantillum orationis et servitium cum intima devotione.
1 Quia de statu nostro, qualiter in id quod ante fuit, ab eo quod, heu! frustra esse voluit immutatus sit, beatitudinem vestram accepisse fama currente non ambigimus; suffragium orationis vestrae eo nobis propensius et instantius propter Deum impertiri deposcimus, quo nunc fluctuanti animo labore oneris quod circa nos factum est, variis hinc inde motibus impellimur et angustiamur.
2 Scimus enim quia terribilis est Deus in consiliis suis super filios hominum; ideoque districtionis eius occulta quidem, sed nunquam iniusta iudicia formidantes, causam animae nostrae et vobis, cui prae cunctis mortalibus amplius confidimus, et reverendis sororibus vestris totaliter committimus, atque rescripta vestra toto corde desideramus. Valete.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Hortatur ad poenitentiam et bona opera facienda.]
5 O famula Dei, in circulo solis cum intentione cordis tui curre, et pro peccatis tuis ad Deum suspirando anhela, et bona opera operare priusquam dies tui inclinentur, ubi postea operari non potes. Villicum etiam illum attende, qui apud dominum suum diffamatus est, et qui debita debitorum domini sui scribendo minuit. Sic tu quoque facito. Nam ubi officium tuum non bene servasti, filias tuas per adiutorium consilii tui adiuva, et in motu misericordiae super illas esto, sicut congrua pluvia super gramen ascendit, et multum fructum provocat; et prudentior per poenitentiam et per misericordiam filiis lucis, scilicet perditis angelis, eris, quoniam ipsi hoc facere noluerunt.
6 Cum opera namque ista feceris, in aeterna tabernacula post mortem tuam ipsa te suscipient. Nam si aratrum recte in terram verteres, et congruam pluviam haberes, germinans terra esses. Ros enim unde germinare debuisti in te defecit, et cum rota quam salutem tuam esse dicis, et quae tamen cinerosa est, circuis.
7 Nam aratrum tuum cum scientia sanctae Scripturae in cor tuum verte, et per suspiria bonae intentionis pluviam habe, et felici consuetudine per bona opera rorem benedictionis retine. Haec autem ante diem mortis tuae facito, ut in aeternum vivas.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.740

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik