Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXII. E. ABBATISSAE SUPERIORIS MONASTERII RATISBONENSIS AD HILDEGARDEM. [An creditam sibi curam dimittere possit, et de his quae iam inquisierat an sibi formidandum sit aliquid.]
0 | Reverendae in Christo multum diligendae matri H. E. Dei gratia, si quid est, scilicet abbatissa, quamvis indigna in superiori monasterio Ratisbonae, orationes quas potest cum sincerae fidei et dilectionis affectu. |
1 | Videre faciem vestram, domina dilectissima, multum desiderat anima mea, et ad audienda verba oris vestri multo tempore arrectae sunt aures meae. Pro magno etiam desiderio meo aliquando litteris sanctitatem vestram salutavi, sed rescripta nulla recepi. Rogo igitur, atque pedibus vestris eminus provoluta humiliter deprecor, ut per praesentem nuntium saltem de duabus inquisitionibus mihi respondere dignemini, si videlicet de re pro qua iam maxime affligitur cor meum, aliquod periculum timendum, vel de Dei misericordia praesumendum sit. Scire cupio consilium vestrum de cura mihi credita, quomodo vel quando expediri possim de illa. |
2 | Iterum atque iterum charitatem vestram suppliciter implorans efflagito, si qua sint in vobis viscera misericordiae, ut maximam angustiam cordi meo imminentem scriptis vestris relevare vos non pigeat. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Non inquirenda quae Deus nesciri vult, nec dimittendam ipsi impositam curam.] |
4 | O filiae Adae, Deus rationalitas illa est quae nec initium nec finem habet, et per quam homo rationalis est; et eadem rationalitas in ipso animata vita est, quae nunquam deficiet. Nunc autem vide et attende Scripturas quae de radice Spiritus sancti radicatae sunt, et quae etiam de rationalitate quae Deus est scriptae sunt. |
5 | Scriptura enim speculum est in quo per fidem Deum aspicimus, quia adversarius noster vigilat et non dormit. Ideo cum illa adversus eum pugnare debemus, et Deum tentare non debemus, sed devote adorare. Diabolus enim [hominem] mutabilem et diversorum morum esse scit et videt, et ob hoc in quietis moribus pacis eum quiescere non permittit. |
6 | Saepe etenim homo quasi in impetu a Deo scire vult quod scire non licet, et per hoc servitutem Dei dimittit: unde diabolus multum gaudet, et in utraque parte eum deficere videt. Talis vero sciscitatio stulta est, sicut illa quae a falso propheta quaeritur. In omnibus his Deus non tentari, sed adorari debet. Diabolus namque ex saevissima nequitia sua iacula in cor hominis saepe mittit, quibus homo Deum confundat. |
7 | Beatus autem homo ea nec facere vult, nec eis consentit, sed sicut cum passione mortis in eis vivit. Homo autem cum originali peccato naturaliter peccat: cum deinde poenitet, et cum illud propter honorem Dei dimittit, diabolo per fidem resistit. Deus vero hominem nunquam perdet, qui maiorem partem peccatorum suorum ipsi offert, sed aliam partem minorem peccatorum illi remittit. |
8 | Nunc autem, dulcissima filia, curam tibi creditam in tali veritate provide, ne propter taedium aut laborem eam dimittas. Et vide quod recte attendas utrum bona an mala Ecclesiae loci illius cogitatio tua sit, quia tibi magnum peccatum aderit, si istud recte non attenderis. Nam arbor quae floribus plena est, pulchra ad videndum est; sed cum fructus eius ad vescendum maturescit, multo utilior est. |
9 | Desiderium bene operandi mentem hominis velut flores laetificat; sed studium operis, scilicet cum fructus crescere incipit, multo melius est. Cum autem homo bona opera perpetraverit, fructus maturi apparent, et bona opera ipsius in aeternis pascuis cibum vitae sibi praestant, cum de hac vita migravit. |
10 | Unde, bona filia Dei, bona desideria tua in bonis operibus perfice, ut cum anima tua de corpore tuo exierit, pulcherrimum praemium a Deo tibi emicet. Haec gratia Dei te doceat. |