Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXI. N. ABBATISSAE VETERIS-MONASTERII MOGUNTIAE AD HILDEGARDEM. [Ut pro peccatis suis Deum placare studeat.]
0 | Dominae suae H. Deo dicatae virgini, N. solo nomine abbatissa sororum in Veteri-monasterio Moguntinae Ecclesiae, post diutinam aegritudinem coelestis vitae beatitudinem. |
1 | Si aliquantulum, domina mea de infirmitate vestra convaluistis, gaudeo; sin autem, ex animo condoleo. En scribo vobis ausu familiaritatis, petens ut meam circa vos devotionem attendatis, et pro peccatis meis faciem Domini placare studeatis. Precor enim vos in vinculo charitatis ut per praesentium litterarum portitorem me commoneatis, quod rescripto vestro, prout Spiritus sanctus vobis donaverit, me laetificetis. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ut pondus suum derotissime portet, et in Dei servitute perseveret.] |
4 | Voluntas Dei quasi in signo mortis me straverat, velut anima mea de hoc saeculo suspiraret; sed gratia Dei aliquantulum me in novo dono nunc erexit. Sed mystica Dei dicunt, ut in vera visione video: Qui in nomine meo ulli dolenti succurrit, illi in parte mea, quod praemium laudis est, succurretur. Mens autem tua flagrat quasi ignito oleo aspersa sit, unde interdum dolendo fatigaris, velut nescias quid facere possis. Nunc vive in Deo, et pondus tuum devotissime suffer, quantum prae viribus tuis potes et Deus faciat ut in servitute ipsius perseveres. |