Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CX. L. ABBATISSAE IN BABEMBERCH AD HILDEGARDEM. [Petit ab ea et eius conventu mutuum fraternitatis consortium.]
0 | H. Dominae et matri amabili, religione ac dignitate venerabili, L. licet indigna abbatissa in Babemberch dicta, una cum omnibus sibi commissis a Deo, quidquid valet humilium devota et frequens oratio. |
1 | Beatitudini vestrae in Christo congaudeamus, quantum pro modulo nostro valemus, quod Dominus, qui vos praescivit et sibi praeelegit, nostris temporibus spiritu prophetiae illustravit ac replevit. Nos ergo praecipue in hoc Christus laetificavit, quod non solum ad hoc vos ex femineo sexu praevidit et praedestinavit, verum multos gratia sua per doctrinam illuminavit. Quapropter grates permaximas ipsi pro vobis referimus, et humili supplicatione deposcimus, ut quae in vobis coepit clementer perficiat, donec ad aeterna perducat. |
2 | Petimus igitur obnixe ut nos in consortium fraternitatis vestrae dignemini recipere, et nos sancto conventui vestro studeatis commendare, et commonitoriis litteris vestris nos confirmare. Valeat dilectio vestra. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Hortatur ad laborem, et ad filias sub disciplina constringendas.] |
4 | O mater, homo qui agrum illum qui plenitudinem fructuositatis habet, non fodit, nec fructiferum facit, delinquit, quia pro praemio patrisfamilias non laborat. Quis enim bovem et asinum constituit? Scilicet Deus ad servitutem hominis eos creavit. Cur autem homo propria utilitate sua non laboret, cum ipse totum opus Dei sit, et cum Deus ipsum vacuum non constituit? |
5 | Deus namque hominem firmamento similem facit, quod solem, et lunam, ac stellas portat, quatenus omni creaturae luceant, et quatenus tempora temporum ostenderet. Sed si haec omnia nigra nubes obtegeret, creatura se finiri timeret. Tu, filia Dei, agrum hunc te esse cognosce, quia propter benevolentiam tuam amplexionem cum populo habes, ita quod ipse verba et opera tua capere potest. |
6 | Ideo cum ipso laborare non fugias, nec propter vacans otium delinquas, quia saepe inutiles herbae in otiositate crescunt. Tu quoque ostensionem firmamenti tibi propone, ne lumen rationalitatis tuae ob nigras nequitias, fallente diabolo, abscondas, quasi vix vivas, ac in his omnibus in disciplina filias tuas constringe; quia quemadmodum puer timet quod virga percutiatur, ita magister ab omnibus timeri debet. |
7 | Afflictionem autem in his ne timeas, sed cum hac praemia tua in aeterna vita auge, ita ut spiramina Spiritus sancti in te fluant. |