monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 118 > 141 > 126 > 139 > 109
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CVIII. N. ABBATISSAE APUD WIDERGOLDESDORF AD S. HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA CX. L. ABBATISSAE IN BABEMBERCH AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CIX. H. ABBATISSAE DE CROUCHDAL AD HILDEGARDEM. [Ut quid in se correctione dignum sit indicet.]

0 HILDEGARDI, summi Patrisfamilias domus providae dispensatrici, H. de Crouchdal abbatissa humilis et indigna, maternam venerationem cum ea qua in Christo coniunctae sumus charitate.
1 Postquam diu desiderata praesentia et affabilitate vestra, Deo opitulante, merui relevari, a pusillanimitate spiritus et tempestate priori aliquantisper quievi; et quia verba vestra non ab humano ingenio, sed a luce vera, quae plus caeteris hominibus vos illuminavit, non dubito procedere, consilio vestro quod proposui facere distuli adhuc perficere.
2 Scire vos volo, domina et soror charissima, quia sicut prius vos videre multum desideravi, non minus adhuc desidero, et cum corpore non possim, corde vobis semper adhaereo: et quia certum est charitatem in vobis et vos in charitate manere, per eam vos deprecor, ut quid correptioni vel correctioni dignum lux viva per spiritum suum de me vobis manifestaverit, scribere mihi non differatis.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Eam diiudicare alios in quibus diiudicari nollet.]
5 Qui omnia videt, dicit: Oculos habes ad videndum et undique ad circumspiciendum. Ubi vides lutum, illud ablue, et quod aridum est fac viride. Sed et aromata quae habes fac saporem habere. Quod si oculos non haberes, te excusare posses. Nunc autem oculos habes, et quare per eos non circumspicis? Sed magniloquium habes in rationalitate. Multoties enim alios in his diiudicas, in quibus te diiudicari non cupis; sed tamen aliquando sapienter ea dicis quae profers.
6 Attende ergo attente quod onus tuum portes, et collige bonum opus in sacculum cordis tui, ne deficias, quoniam in solitaria vita, quam requirit sonus verborum tuorum, non valeres quiescere propter vicissitudinem diversorum morum, quia tunc novissima tua multo peiora fierent quam prima, et etiam tam gravia ut iactura lapidis est. Imitare autem turturem in castimonia, sed electam vineam diligenter procura, ut Deum recta et pura facie inspicias.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.735

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik