Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CVIII. N. ABBATISSAE APUD WIDERGOLDESDORF AD S. HILDEGARDEM. [Optans dignitati renuntiare, petit ab ea quid sibi sit agendum.]
0 | Dominae suae HILDEGARDI, piae matri ancillarum Christi apud B. Rupertum Domino Deo militantium, N. humilis ministra et dicta gubernatrix sororum apud Widergoldesdorf Deo et sanctae Mariae servientium, intimam dilectionem et devotum obsequium. |
1 | Scio, domina, quia omnes viae vestrae misericordia et veritas, et hoc merito, quia misericordia quae de coelo ad terram Filium Dei attraxit, super vos prospexit, et superna Sapientia sedem suam in vobis paravit. Quapropter, dulcissima, obnixe supplico ut dignemini a Deo perquirere vobis utrum sit ipsius voluntas ut istam sarcinam portem aut abiiciam, quia plus adhuc constrictione obedientiae quam Dei amore perseveravi. |
2 | Idcirco, si auderem, de loco magisterii libenter discederem, quia mihi valde durum esse videtur ut omnibus moribus aliorum serviam, et ut in voluntate illorum permaneam, et ideo mercedem aliquam me recepturam non spero. Valete. Sapienti animo pauca sufficiant. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ut constanter sustineat impositum sibi onus et in Deum confidat.] |
4 | Multum iste valet, et magnum donum Dei est in homine illo, qui talis est in scientia, quod coelum sustinere potest. Hic est sensus. Nullus hominum fugere debet, qui ad hoc valet, ut per virgam Dei congregationem sanctorum sustineat. Sed donum Dei tibi hoc inspiret, o filia, ut lumen ipsius diligenter feras. |
5 | Quaedam autem natura hominis est, quae in primo ortu eius sicut fumus ascendit, et haec dolorem et amaritudinem portat, ac huic multae cogitationes, et timor atque dubietas se implicant. Hoc martyrium tu, filia, habes; ac in eo angustiam, et timorem, et dolorem in aequitate vitae sustines. Sed tamen in hac parte plurimi sancti sicut martyres ad Deum veniunt. |
6 | Ac ideo et tu confide in Deum, quia non derelinquet te, et Spiritus sanctus dolorem tuum minuet. |