Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CVII. N. ABBATISSAE AD HILDEGARDEM [Tentationibus impugnata ipsius consilium auxiliumque precum postulat.]
0 | HILDEGARDI venerabili et in Christo dilectae, N. peccatrix et solo nomine abbatissa sororum, orationem et omnium operum in laude Dei transactorum seu futurorum communionem. |
1 | Scimus, dilectissima, in omnibus vos providam semper exstitisse, et in hoc nondum defecisse: unde rogamus ut litteras nostras benigne recipiatis, et quid in eis contineatur audiatis. Conquerimur enim vestrae sanctitati quod tentationibus malorum spirituum multoties impugnamur, et in partes varias inclinamur, et nisi, Deo adiuvante, confortemur, a procellis eorumdem opprimimur. |
2 | Eapropter vestram sanctitatem iterum et iterum et etiam tertio imploramus ut pro aeterna remuneratione consilio vestrae bonitatis nobis subveniatis. Et quidquid super hac re deliberaveritis, non viva voce, sed litteris per praesentium latorem renuntiate. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Propriam dimittendam esse voluntatem ac carnalia desideria, ut Deo obediatur.] |
4 | O filia Adae, in vera visione sic docta sum: Quicunque hoc facit quod voluntates corporis sui relinquit, hic Abrahae, qui patriam suam reliquit, et viro sapienti qui domum suam supra petram aedificat assimilatur. Homo enim qui in hac terrena vita aliam vitam colit, huius vita angelica esse probatur, quia tempestas huius saeculi eum non movet, nec terroribus diabolicae deceptionis prosternitur. Sed sicut Abraham patriam suam reliquit, et praeceptis Dei obedivit, sic iste carnalia desideria sua derelinquit, et praeceptis Dei per eleemosynas et orationes ac per alia bona opera obedit. |
5 | Sed providendum est ut in his bonis homo stabilis sit, ne per diabolum seducatur, qui primum hominem decepit, et qui eum gloria sua despoliavit. In omnibus quoque bonis suis doctrinae supernorum iudicum obedire debet, quorum linguae claves coeli sunt. Deus victoriam huius praelii in te perficiat, ita quod ab angelis lauderis, et quod sancti in te gaudeant, et quod etiam in aeterna gaudia recipiaris. |