Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CV. N. ABBATISSAE MONTIS S. CYRIACI AD HILDEGARDEM. [Se sibique commissas ipsius commendat precibus.]
0 | HILDEGARDI sanctitatis speculo N. indigna abbatissa ancillarum Christi in Monte S. Cyriaci Erphordiae commorantium, aeternae claritatis perfrui gaudiis. |
1 | Gloriosa dicuntur de te, famula Dei; proinde te rogo ut mihi, onere peccatorum praegravatae, precis tuae porrigas manum, Dilectum tuum imitando, qui manus extendit leproso. Cognovi enim te unctam esse oleo laetitiae prae consortibus tuis. Unde te flexis genibus precando adiuro ut cum illa coelestia et aeterna comprehenderis, sanctaque sanctorum interius, meis condoleas miseriis, Sponsum tuum et meum pro me exorando, et in gratiam eius meos excessus reconciliando. |
2 | Quomodo tu, dilecta Christi, charitatem haberes, si compati infirmitatibus aliorum detrectares? Sim ergo tuae sanctitati commendata, et sorores quae mihi commissae sunt, et ora ut pes noster stet in via recta, ut gradientes perfecte, diem attingamus laetitiae. Interpella eum qui nos abscondit in abscondito faciei suae a conturbatione hominum, ut nos protegere dignetur in tabernaculo suo a contradictione linguarum, detque velle et posse quae praecipit, qui veritatem in saeculum custodit. |
3 | Fraternitatis igitur nostrae plenitudinem sanctitati vestrae designa modo, et ut vestrae precis certitudinem habeamus intime exoramus. Sanctitatis vestrae gloria vigeat, floreat, valeat. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Hortatur ne mente sit inquieta, et ne in abstinentia excedat.] |
5 | O filia Dei, cum charitate Christi circumdata es, sed tamen cum amaritudine tui corporis constricta es bellis, et rebellas contradicendo diabolum. Quod constructionem populi, cum quo es, Deo placidam video, et etiam in meliorem partem strenue ascendentem, et in bona conversatione plus aedificari quam institutus sit. |
6 | Anima autem tua in Deo exsultet, et in illo devote permaneat. Sed tamen nescis nec cogitare potes vincula ligatorum disrumpere, eorum scilicet qui in semitis irrisionis ambulant. Quomodo? Quidam homo ad magnam turrim aspexit ne se moveret, sed tamen hoc prohibere non potuit, et in inquietis clamoribus clamavit: Vae, vae, et sic in irrisionem populi ductus est dicentis: Quid proderit tibi semper contra eos bellare, qui te nolunt. |
7 | Sed in montem excelsum aspice; et ad illum qui diligenti charitate tibi respondeat. Filia mi, filia mi, quid vis? Omnia quae pro anima tua poscis implebo. Nunc cessa de inquieta mente, et quietem tibi assume. Nam video in vero Lumine quod hoc utile animae tuae sit. Sed provide ut terram tuam in solitudine habeas, et eam non confringas, ita ut viridas herbarum et aromatum virtutum per aratrum laboris attrita germinare non possit. |
8 | Saepe video quando homo per nimietatem abstinentiae corpus suum affligit, quod taedium in illo surgit, et taedio vitia se implicant, plus quam si illud iuste pasceret. Sed quia benevolens anima charitatis in te constituta est, custodi ut non frequenter videas hoc quod carnem imperat vulnerare. Sed adhibe tuis recte constituta tempora unguentorum salutis, ut in aeternum vivas. |
9 | Video animam tuam valde rutilantem in puro homine. |