Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CIV. N. ABBATISSAE IN GERBESTETHDE AD HILDEGARDEM. [Eius petit orationibus adiuvari, suasque vicissim illi promittit.]
0 | Venerabili dominae H., lucernae ardenti et lucenti, N. gratia Dei in Gerbestethde abbatissa, licet indigna, sic certare in studio ut aeternum comprehendatis bravium. |
1 | Quoniam, testante Apostolo [Rom. XII], unusquisque membrum est alterius, singulis Ecclesiae filiis plurimum est gaudendum, quod scilicet fama sanctitatis vestrae ubique pervolans, odorem virtutum vestrarum per totam innotuit Ecclesiam; qui etiam in partibus nostris respirans, ad gratiarum actiones referendas auctori totius boni nostra non modice excitavit corda. |
2 | Unde ego, ultima fidelium, participari cupiens meritis vestris, precor quam intime ut assiduitati precum vestrarum interesse merear: quam petitionem si exaudieritis, orationem meam, licet vilissimam, promptissimam vobis tamen promitto. Praeterea rogo almitatem vestram, domina amanda, ut aliquid mihi de libris vestris transmittatis, omni devotione semper deserviendum. |
3 | Insuper quatenus memoria vestra tanto apud nos abundantius vigeat, quanto his bonitas vestra nos laetificat. Valete. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [De casu primorum parentum et eorum per Christum suscitatione.] |
5 | Tu, filia Dei, in noctibus per quatuor elementa ascende, quae in die omnia opera complent. Nox enim per tenebras tristitiam, et dies per lucem gaudium profert. Scriptum est enim: Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam [Psal. XVIII]. Hoc tale est; Deus dies illa est quae non obscuratur, et quae per tempora temporum nunquam mutatur, et sibimetipsi diem scilicet claram, lucem de luce elegit: quia ipse facturam suam, scilicet hominem, cum omnibus quae sibi adsunt integram fecit. |
6 | Sed serpens veniens mulierem per eloquium afflavit, et ipsa illud suscepit, ac se ad serpentem reclinavit. Et sicut a serpente hoc gustaverat, sic viro suo idem dedit, et illud in viro permansit, quia vir omnia opera pleniter perpetrat. Hoc autem Deus fieri non iussit; sed serpens per blanda et lusoria verba mulierem decepit. |
7 | Tali enim modo gustus carnis a serpente susceptus est, et ipse ideo lubricus, et levis ac fallax, ut consilium serpentis est. Serpens namque in fallacia sua homini maledictionem abscondit, quoniam si ei perditionem ostendisset, consilio eius non consensisset. Et ut homo scientiam boni et mali habet, sic et serpens dolum et maledictionem habet. |
8 | Sed deinde velox cervus et fortis leo in cubiculo suo habuit quomodo hoc divideret. Deus enim virginalem maceriam sibi elegit, in qua Verbo suo humanitatem praeparavit, quia Virgo commistionem gustus carnis non cognoscit, et ita Verbum Dei aliene homo factum est. Sic quoque homo Christus de die in diem processit, et ita serpentem decepit, qui hominem blasphemaverat. |
9 | Dies enim Christus omnia noxialia noctis superavit, quia gustum carnis, quem serpens blande in hominem misit, per emendatam poenitentiam abluit, ac hominem alienum in hoc modo facit, cum illum membrum suum ad se colligit. Serpens etiam cum fallacia sua, in qua malitiam abscondit, multos saepe laedit, ac eos dubios esse facit, sic ut Deum nesciant, ita quod et ipsos sine fide et sine spe discerpit. Multi tamen contra hoc pugnant dicentes: Creator meus me non perdet, nisi pro peccatis meis peream. Pugna haec tortoribus martyrum et dolori vulnerum Christi assimilatur. |
10 | Prima autem mulier nox supradicta fuit, et ipsa nocti, scilicet viro suo, scientiam indicavit. Tu vero, filia Dei, per martyrium boni operis te decoram fac, ita quod anima tua in Deo clarescat. |