monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 106 > 145 > 103
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CII. R. ABBATISSAE S. MARIAE RATISPONENSIS AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA CIV. N. ABBATISSAE IN GERBESTETHDE AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CIII. N. ABBATISSAE IN KOUFUNGIM AD HILDEGABDEM. [Hortatur ut principes Ecclesiae excitet.]

0 Dominae et sorori HILDEGARDI, peccatrix N. et solo nomine abbatissa in Koufungim, lumen scientiae sub modio silentii non occultare.
1 Nuntii huius inopina festinatione praeventa, ut dominae et matri nihil polite vobis scribere potui, quin potius vulgata enuntio verba, ut dilectae sorori; igitur sic accipite. Celebre factum est in ore omnium volumen illud volans, quod prophetae datum est in escam, in tuo quoque ore, utpote sapiens, requiescere. O quam pretiosus thesaurus iste! Cave ergo ne cum stulto glutias eum.
2 Discurre autem, festina, excita Ecclesiam, imo principes Ecclesiae, quibus in Petro dicitur: Simon, non potuisti una hora vigilare mecum [Matth. XXVI]. Virgam enim ab Aquilone super iniquitatem vigilantem te vidisse et gaudemus et contremiscimus, unde et litteras tuas consolatorias recipere desideramus. Vale in Christo, ad ipsius invocationem semper mei memor, ut gratiae quae in te est particeps fieri merear.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Dies sibi paucos superesse, et ut mortem bonis operibus praeveniat.]
5 In spiritu veraciter tibi dico: Animam tuam custodi, ne cum iniquitate coinquinetur. Tu etiam corpus tuum cum iustitia Dei circumcinge. Hoc ante diem mortis facito, quia postea nullum remedium invenire poteritis, nisi quantum per gratiam Dei et per ornamentum operum tuorum inveneris. Accipiter enim inimicus tuus circuit, tentans quomodo animam tuam vulnerare possit.
6 Ab illo te custodi per studium bonorum operum et per abstinentiam peccatorum, quia dies tui longa tempora non habent. Unde Spiritus sanctus in te ignem suum accendat, ut verborum istorum recorderis. Unde et iterum hanc parabolam tibi dico: Arbores in hieme arescunt, et in aestate florent, et grossos suos producunt. Nunc animo tuo hoc intende, quam diu per praevaricationem spiritalis vitae in hieme sis, et per mutationem morum tuorum in viriditate Spiritus sancti, quae aestas est, festinanter curre, et hoc modo flores virtutum producito, ac collige manipulos tuos quanto citius possis; et tamen interim a peccatis te custodi, quia in veritate tibi dico: si gratiam Dei quaesieris, ipsa a te non fugiet.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.731

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik