monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 7 > 133 > 125 > 138 > 102
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CI. SOPHIAE ABBATISSAE IN KISINGUN AD HILDEGARDEM . <<<     >>> EPISTULA CIII. N. ABBATISSAE IN KOUFUNGIM AD HILDEGABDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CII. R. ABBATISSAE S. MARIAE RATISPONENSIS AD HILDEGARDEM. [Ipsius se precibus commendat, quibus a mortis faucibus se ereptam declarat.]

0 Per Dei gratiam humilis dispensatrix ministrantium S. Mariae inferioris monasterii Ratisponae, speciali amicae suae HILDEGARDI, quidquid continua oratio et condignae servitutis operatur devotio.
1 Si modus et locus vobis serviendi mihi adimitur, eo tandem remedio affectus meus utitur, ut utriusque hominis vestri incolumitatem per transmissas quantocius litteras experiar. Sciatis, charissima, quamvis praerupta montium, voragines fontium, me de vestri avellant praesentia, perfectae tamen fidei et dilectionis cor meum vobis adiungitur benevolentia. Optandam vestri notitiam, et in salutem optantis feliciter exoptatam, non meis meritis ascribo, sed gratuitae pietati Dei, qui pius pie cum suis operatur fidelibus.
2 Attamen credatis me vestra non abuti amicitia, quia ea plenissime fruor, cum per gratiam Dei ad internae dulcedinis suavitatem vocata, cum eo aliqua familiarius audeo et valeo conferre. Sub eiusdem charitatis solatio quaeso ut certis litterarum signis me faciatis experiri, si iuxta petitionem meam et condictum memoria mei quidquam apud vos postea valuerit.
3 In gratia et licentia vestri quam fideliter, quam amabiliter saluto sorores nostras debiti famulatus obsequio, quae in spiritu fortitudinis Dei robur virtutis resumentes, viriliter pro me steterunt, et ut ita dicam, bonis actibus vestris praecedentibus, in articulum mortis ruentem me salvam reddiderunt. Valete.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ut a quibusdam pravis consuetudinibus se emendet et ad Deum aspiciat.]
5 O filia Dei, in formatione primi hominis ad Patrem tuum accede, et in ipsum ita aspice, ut voluntatem eius facias, quia ipse te creavit. In proximo enim tempore ipse castigando te admonuit, et ob aliquam causam, quam in te video, adhuc monebit de mala consuetudine, quam tibi bonum est vitare. Tu quoque in ipsum aspice, et illi omnes vias tuas manifesta, et columbam pietatis imitare.
6 Ipsa enim unumquodque bonum opus testificatur et exsulem tristitiam laborum habet. Tu enim in hoc disce, ut puram mentem habeas, et cum mens tua in inquietudine circuit multa comprehendendo quae perficere non potes, tunc in stabilitate sta et moderationem disce, quia columba etiam moderata et stabilis est. Quando namque vehemens ira te fatigat in purum fontem patientiae aspice, et ira mox finitur, et tempestas cessabit, et unda fluctuosae aquae, quia columba patiens est.
7 Sed cum in taedio es, ita quod naturalis motio te concutit, exsilium huius vitae attende, et quod etiam ad aliam vitam exspectando anhelas, ac istud secundum tristitiam columbae facito, et unaquaeque utilia aliorum bonorum hominum collige, et secundum exemplum columbae vive et in aeternum vives.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.731

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik