Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CI. SOPHIAE ABBATISSAE IN KISINGUN AD HILDEGARDEM . [Quaerit an onus quod portat deserere debeat.]
0 | HILDEGARDI singularis meriti magistrae, spiritualium virtutum sapphiris distinctae, SOPHIA, in Kizingun dicta abbatissa, sed parum proficiens, orationis obsequium indeficiens. |
1 | Audita praerogativa tuae sanctitatis, pennis praepetibus ad sinum convolo tuae charitatis, pro luce cupiens apud te commendari, quae per veram lucem ad illuminationem gentium meruisti revelari. Quis enim non delectetur in laribus matris Sophiae? Quis non sponte apponat aurem coelesti harmoniae? Aut quis non optet audire sancti Spiritus organum tot virtutum tremulis praefinitum, tot miraculorum anaglyphis mystice insignitum? |
2 | Bene quidem sonus iste in omnem terram exivit, cuius euphoniam Spiritus, qui a Patre procedit, condivit. Ergo clama in fortitudine qui annuntias pacem in latitudine; venient ad te omnes gentes ultra flumina Aethiopiae, munera laudis offerentes. Nam et ego, licet non secundum bravium, secundum spem tamen, ut caeteri, curro ad stadium, quia iuxta illud Apostoli: Neque volentis, neque currentis, sed Dei est miserentis [Rom. IX], quisquis comprehendit partem sanctissimae tuae orationis, quam gratis praestas omnibus debito proximitatis et Dei dilectionis. |
3 | Adduco mecum nobile par, monialem scilicet laudabilem, perfectissimamque sororem acceptabilem, quam spiritu mihi generavit coelestis Pater non minus illi quam mihi, cupiens tui notitiam, veneranda et omni laude dignissima mater. Sonet vox tua in auribus meis, et quid salubrius sit, utrum onus quod porto deseram, an diutius feram, mihi petenti divinitus enarra. |
5 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Onus quod portat, cum Deo sit acceptum, non esse deserendum.] |
6 | O Sophia, in mystica visione tibi dico: Anima tua confortetur a Deo; in recta suspiratione tangens Deum. Bonum est tibi onus laboris tui quod in Deo suscepisti portare: ita si oves volunt audire admonitionem Dei per magistrationem tuam. Et si nulla scintilla in eis coruscat, non relinque illas, ne raptor eas rapiat. |
7 | Anima tua clarescat in Deo, et dies tui ardeant in igneo datore, et confide in Domino, et esto sollicita pro te et pro filiabus tuis secundum praeceptum Dei atque devotionem, quam Deus tibi dedit et dat in amplexione charitatis suae; ne deseras, quia tu mundum istum quasi peregrinum in corde tuo habere debes. Deus adiuvet te, ut vivus lapis fias in coelesti Ierusalem. |