monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 124 > 100
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XCIX. H. ABBATISSAE DE ALTHENA AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA CI. SOPHIAE ABBATISSAE IN KISINGUN AD HILDEGARDEM .

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA C. S. ABBATISSAE IN ALTUVICH AD HILDEGARDEM. [Cupienti curae regiminis renuntiare, et cella singulari includi, orat Dei beneplacitum per Hildegardem significari.]

0 Beatae memoriae H. de S. Ruperto, S. solo nomine abbatissa in Altuvich Traiectensis Ecclesiae, introire chorum Lumine luminum illuminatum.
1 Quia nullus hominum valet mundanis concupiscentiis renuntiare, et ad supernam patriam omni intentione anhelare, nisi ei desursum datum fuerit Christi iuvamine, ideo religioni vestrae intimare cupio quid, Deo instigante, et Spiritus sui gratia cooperante, conceperim in animo meo. Dominus noster, qui non vult aliquam de ovibus suis esse erroneam, sed sicut bonus pastor cupit omnes revocare ad salutis aeternae viam, inspiravit cordi meo, ut puto, quatenus onus regiminis, quod graviter porto, derelinquam, et me solitudini alicuius cellulae includam.
2 Huius itaque propositi velle adiacet mihi, sed posse et consummare in Domini nostri est potestate. Ergo quoniam scio vos apud Deum esse tanti meriti, quod ex Spiritus sancti revelatione cognoscere valeatis quid expediat homini facere, propterea humilibus precibus exoro pietatem vestram, quatenus pro me Dominum velitis consulere, si sibi placita sit conversatio mea, ne me post hac sententia illa Gregoriana denotet, quae dicit: Melius fuerat eis viam veritatis non cognovisse, quam post cognitionem ab ea in deterius decidisse.
3 De caetero valeatis in Domino, et ea quae postulavi pietas vestra non renuat mihi per praesentem portitorem seriptis designare, et quidquid gratiae Dei per Spiritum suum sanctum vobis de his placuerit revelare.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ipsi non esse utile onus regiminis abiicere.]
5 In vera visione mysteriorum Dei haec verba audi: O filia de latere viri orta, et figura in aedificatione Dei formata, quare tabescis, ita quod mens tua in vicissitudine nubium volat, quas tempestas circumducit, sic quod interdum ut lux lucet, et interdum obscuratur. Sic est mens tua per strepitum morum illorum, qui non fulgent ante Deum.
6 Sed tu dicis: Volo requiescere, et locum requirere ubi cor meum nidum habeat, ita ut et anima mea ibi requiescat. O filia, non est utile apud Deum ut onus tuum abiicias et ovile Dei relinquas, cum illud lumen habes per quod illi luceas, ita ut ad pascua illud educas. Nunc autem te ipsa coerce, ne mens tua flagret per hanc dulcedinem quae valde tibi nocet in vicissitudine singularis vitae.
7 Tu vero vive, quia gratia Dei te vult. Cave igitur ne te ab ipsa abstrahas in vagatione mentis tuae. Deus adiuvet te, ut in pura scientia vigiles.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.729

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik