monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 99
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XCVIII. M. ABBATISSAE IN WETHDERSWINKELE AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA C. S. ABBATISSAE IN ALTUVICH AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XCIX. H. ABBATISSAE DE ALTHENA AD HILDEGARDEM. [Congratulatur de Dei donis, optatque eam videre.]

0 Dominae et matri H. dilectae et venerabili in Christo suaeque dilectionis intimae, H. abbatissa, licet immerita, de Althena, et peccatrix poenitens ad pedes Iesu cum Maria sedens, Dilectum suum videre sicuti est.
1 Congratulator vestrae beatitudini, omnium feminarum dilectissima, quae, sicut in delictis evidentissimis probari potest, quem diligit anima vestra, quantum mortalibus possibile est, invenistis, et iam iam cum ipso in secreto cordis periculo feliciter vacans gustatis et videtis, quoniam suavis est Dominus, quodque ita esse perpendo, oportet me aequanimiter ferre, quod multo iam tempore per litteras vestras visitare me vobis tam devotam neglexistis. Credo enim quod si vel ad momentum aciem mentis ab intuitu Dilecti vestri reflectere, atque pedem extra habitaculum quietis movere possetis, minime omitteretis, quin saepius me per nuntium vestrum consolari faceretis, qui et me de status vestri qualitate laetificaret, et de meo vobis referret. Nam et si non dabitur mihi dilectam faciem vestram ultra in hac vita videre, quod sine lacrymis non possum dicere, laeta tamen semper de vobis ero, quippe quam ut propriam animam statui diligere. Quapropter oculo orationis videbo vos, quousque perveniamus illuc quo et nos invicem aeternaliter videre, et Dilectum nostrum facie ad faciem in decore suo mereamur contemplari.
3 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Sub figuris hortatur ad militandum Deo.]
4 O tu quae magistra es in fulgore salientis fontis, quod est in vice Christi, audi: Ecce vicit Leo de tribu Iuda, radix David [Apoc. V]. Hoc tale est. Filius enim splendor sanctae divinitatis velut radix est. Ipse namque rugit velut leo, cum primum angelum in casu ipsius imitantes in infernum proiicit, ita quod et ibi omnem iniustitiam frendentibus dentibus a se depellit, et ita radix fortitudinis est. Omnes autem qui eum fide confitentur, et bono opere tangunt, ad se trahit, et ob hoc omnia quasi leo vincit. Nunc audi me admonentem te. Omnibus viam unam Deus instituit, ut omnes in ea ambularent. Sed duo viri in latere eiusdem viae stabant, et alter ad alterum dixit: In plateis tam libenter quam in via ambulo; et alter dixit: Ita et ego Et postea respexerunt ad spinas et ad tribulos, et illa desiderabant.
5 Et Dominus dixit eis: Isti me nolunt, neque in vexillo meo pugnare volunt, ideo de me abscissi sunt. Tunc de oriente milites in armis valde ornati venerunt dicentes: Ista via ambulare volumus, et Dominus illis pennas cuiusdam architecti dedit, et cherubim oculis suis ad illos vidit. Ac isti de Lumine tam fortes facti sunt, quod certamine boni praelii satiari non potuerunt.
6 Alii autem viri in brevi tempore fatigati sunt, et ita perierunt, quia cibo vitae pasti non sunt. Nunc, o chara filia Dei, ad illos militantes milites respice, quatenus in aliqua parte cum eis sis, et in aeternum vives.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.729

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik