Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XCVIII. M. ABBATISSAE IN WETHDERSWINKELE AD HILDEGARDEM. [Ut se suasque in filiarum numero admittere velit, ac precibus adiuvare.]
0 | HILDEGARDI dominae et matri reverendissimae, omni laude dignissimae, M. Dei gratia dicta abbatissa in Wethderswinkele, cum omnibus sororibus suis, filialem dilectionem et omnem subiectionem. |
1 | Quoniam odorem sanctitatis vestrae longe lateque per orbem terrae diffusum Dei gratia in tantum crevisse cognovimus, ut iam in toto mundo virtutum vestrarum insignia ab universis Ecclesiae filiis digna veneratione commendarentur, nos quoque, licet indignae specialis dilectionis privilegio, maternitati vestrae ascribi optantes, quantum licet pro nostri parvitate, tantae dignitati vestrae congaudemus. Quapropter, dulcissima mater, sanctitatem vestram toto cordis affectu imploramus, ut nos filiarum loco recipere, et sanctarum precum vestrarum tutamine confovere dignemini, quatenus, vestris sanctissimis opitulantibus meritis, arreptae viae stadium andem contingere mereamur. |
2 | Ego autem quae caeteris non meritis, sed sola nominis dignitate praestare videor, obnixis precibus sanctitati vestrae singulari devotione me committo, orans ut pio orationum interventu, ita omnium mihi commissarum curam agere possim, quod pariter cum illis in aeterna vita vestri consors efficiar. Semper optasse me scitote aliquid de vobis accipere, per quod vestri memoriam habere possim, videlicet litteras commonitorias, quas pro Dei amore libenti animo semper observabo. Quaedam etiam ex sororibus nostris speciali dilectione vos complectentes, vestris purissimis se per omnia commendant orationibus. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [In abstinentia servandam esse discretionem.] |
5 | Vivens Lux dicit: Aridum sabulum inutile est, et terra quae per aratrum nimis frangitur rectum fructum non dabit, quia iustum modum involutionis suae non habet. Et sicca terra quae saxosa est germinat spinas atque alias inutiles herbas; sic incongrua abstinentia, quae non habet iustum modum et rectum statum, prosternit carnem hominis, quia non datur ei viriditas iustae refectionis. |
6 | Unde etiam homo arescit. Ubi hoc est, certe ibi peribunt volatiles virtutes, scilicet humilitas et charitas pulcherrimorum florum, quoniam nimia abstinentia caret viriditate virtutum, sed ibi crescit ventosa fama inutilitatis, ibique insurgunt multi terrores quasi sancti sint, et sancti non sunt. Qui in hac vanitate sunt, iracundiam habent et non pacem, atque in multis moribus suis inutiles sunt. |
7 | Homo qui vult regalem vitam in spiritali habitu habere, tabescat in deliciosis epulis incongruorum ciborum, de quibus lascivia surgit, tabescatque in fortissimo vino, in quo luxuria palpitat, et alia moventia mala nullam sanitatem habentia. Haec casti homines animam suam diligentes fugiant; sed tamen recto frumento utantur, et vi potus qui non flagrat in igne coloris sui. |
8 | Quod homini ad vescendum dedi, non aufero ei; sed horribiles cibos nescio, quia vanitas in eis est. Sed tamen per incongruam abstinentiam nulla anima fugiat ad me, sed in recta mensura mihi adhaereat homo, et illum recipiam, nec ullus homo certet in fremitu dentium suorum pro non emerito praemio in operibus, quia do unicuique iuxta mercedem, secundum merita sua, ut me amat. |