monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 96
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XCV. H. ABBATIS AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XCVII. N. ABBATISSAE AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XCVI. HADELHEIDIS ABBATISSAE GANDERHEIMNENSIS AD HILDEGARDEM. [Ab Hildegarde educata petit ipsius et sororum suffragia et mutuam inter utriusque parthenonis sorores societatem.]

0 HADELHEIDIS Ganderheimnensis ecclesiae abbatissa, quamvis indigna, H. dilectae matri de S. Ruperto liberae sponsae Ierusalem, oscula Sponsi.
1 Arbor bona, bono ex fructu cognita, nequaquam duci debet in oblivionem, quia fructificando dulcedinem, dulcem bonorum commeruit amorem. Bruto ergo animali iure inferior habebitur, qui bene dulcia minus bene amplectitur. Tu itaque Christi columba, non seducta, sed corde magna et munda, sicut bonum malum, lux tenebras, dulce amarum non facit, ita mihi a corde non excidis; unde debes et tu frequenter mei recordari, quoniam constat et amoris et intimae devotionis propinquitate tibi coniungi. Nolo ergo ut antiqui nutrimenti flos in corde tuo aruerit, qui quondam inter me et te floruit, cum me dulciter educasti: cuius amore et dilecti Sponsi tui charitate te obtestor, precorque ut pro me et meo grege, locoque mihi tua permissione commisso orationes et obsecrationes tuae fiant ad Deum, atque nos committas orationibus omnium sororum tuarum; oro etiam ut societatem fraternitatis tuae sororibus meis apud easdem sorores tuas, imo meas obtineas, et dum aliquis per vos ad nos transierit, litteris transmissis, id et si quid aliud volueris in Christo innotescas.
2 Ego autem expedito tempore, si Deo placuerit, ad vos non differam venire, ut ore ad os loquamur, manu ad manum quod bonum est operemur, sicque antiqua stabilietur societas, quam in nobis confirmet Deus charitas. Quae habitas in hortis ausculta, omnesque cohabitatrices tuas, scilicet sorores meas, ex me quam intime saluta, et litteris commendatitiis me laetifica.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ut pura fide bona opera in die prosperitatis suae exerceat, et det Deo quod suum est.]
5 O filia Dei, in magna sollicitudine per duas vias mens tua occupata est. Nam per quamdam sollicitudinem tabescis, quasi de vita tua desperes; unde et interdum cum super montem conscenderis fidei, ad Deum ascendis; eum interrogas, quasi nescias quid in ista dubitatione facias. Sed tu cum pura fide bona opera operando in die prosperitatis tuae ambula, et Deo quod suum est da.
6 Nam solem vides, quod est honor ille quem nondum Deus abstrahet a te, et saeculum in suspirio et in timore legis Dei habes, sicut luna in nocte. In utraque ergo parte serviens esto Deo, quia sacrificium tuum vult, et quia bona opera a te in vita tua postulat antequam moriaris. Lux gratiae Dei operiat te, et unctione misericordiae suae te ungat, qua David ungebat, cum peccata sua confitendo Deum vidit.
7 Ipse unctione viriditatis Spiritus sancti te ungat, et bona et sancta opera in te faciat, per devotionem illam qua veri adoratores Deum adorant. Nunc praecepta Dei conserva, et in aeternum vives.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.727

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik