monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 94 > 75 > 88 > 95
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XCIV. H. PRAEPOSITI IN BUNNA AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XCVI. HADELHEIDIS ABBATISSAE GANDERHEIMNENSIS AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XCV. H. ABBATIS AD HILDEGARDEM. [Ecclesia schismate laborante, quaerit quid sibi sit faciendum.]

0 Dominae H. verae Dei famulae de coenobio S. Ruperti, H. praelati officium habens, quidquid pauperis quamvis peccatoris valet oratio.
1 Quoniam omnis qui pestifero sauciatur veneno, cervi more ad verum fontem, id est Christum, properans, veneni a se reiicit nociva, ego huiusmodi incommodis oneratus ad fontem quem Deus per Spiritum suum nobis dignatus est revelare recurre, remedium quaerens. Scire enim vos non ambigo, quoniam cursim iam interierit pene omnis ante habita religio, quoniam impudenter locum eius occupaverit odiosa praesumptio.
2 Igitur quoniam Ecclesia in apostolica dignitate et nomine claudicat, et ad quod caput suum respiciat veraciter ignorat, quia quisque vagus inde exemplum sumens religionem bonae conversationis abhorret, hi qui Spiritu Dei aguntur, non minime sollicitantur quis finis eorum in voluntate Dei esse debeat. Quapropter inito bono consilio ad vos confugio, simulque efflagito ut quidquid Spiritu sancto edocta de hoc vel de meipso sentiatis, mihi rescribere velitis.
3 Vestris enim consiliis in omnibus obedire paratus sum.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Obediendum magistris quandiu catholicae fidei non resistunt, atque ad Deum confugiendum, qui Ecclesiam suam non derelinquet.]
5 In visione qua ab infantia mea vigilanti oculo in spiritu meo vidi; per aliam viam quam in hoc saeculo nata sim in altum aspexi, et haec verba ad te dicere vidi et audivi: Mens tua aratro similis est, quod dura, aspera ac mollia evertit et dividit. Tu enim cognoscere, evertere ac dividere illa attendis, quae in tanta duritia sunt, quod ea perfringere non potes, et quae in tanta asperitate sunt, quod te vulnerarent si ea tangeres, et quae in tanta mollitie sunt, quod ea contereres, si illa dire et aspere tangere velles.
6 Duritia namque quae a sole iustitiae claudicavit, Ecclesiam nunc circumdedit, quam tu perforare non praevales: unde in corde tuo ad Deum dic: Domine qui omnia nosti, in magistris meis tibi obedire volo, quandiu catholicae fidei me resistere non cogunt. Apostolica etenim potestas, quae nunc in duas partes divisa est, proprietatem suam ligare recusat, et principes saeculi in tanta asperitate sunt, quod te non audirent, si eis diceres quod in scientia tua iustum habes, ac discipuli magistrationum tantam mollitiem nunc sectantur, quod dubitares, velut ignorares quid cum ipsis facere debes. Magister namque sancta et iusta docere et bona exempla ostendere debet, quemadmodum etiam Christus fecit, ad quem multi currebant, et a quo multi fugiebant.
7 Ipse tamen dilectos et electos suos ad se colligit. Unde qui te per obedientiam osculantur, et per charitatem amplexantur, in summo studio tene, nec eos relinque, alios autem Deo dimitte, quatenus cum Propheta dicas: Veritatem tuam et salutare tuum dixi [Psal. XXXIX]. Tu ergo spe tua ad unum Deum tende, quia ipse Ecclesiam suam non derelinquet.
8 Haec namque spes Ecclesiae est, quod ipsa oculata fiat, et spes ista secura est, quatenus dolor diu maneat, in quo plurimae congregationes spiritualium commovebuntur, plurimae quoque destruentur. Ego vero auroram sicut splendorem in te video, quod studium in bona voluntate bonorum operum in te est. Turbinem quoque propter has et alias vicissitudines in te discurrentem, qui aliquando splendorem in te obnubilat. Hoc minue, et fiduciam habe, quod in Deo finiaris et in aeternum vives.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.726

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik