Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XCIV. H. PRAEPOSITI IN BUNNA AD HILDEGARDEM. [Cum indesinenter pro ea oret, ipsius vicissim orationes postulat.]
0 | HILDEGARDI sponsae Christi et magistrae probatissimae sororum de S. Ruperto in Pinguia, H. praepositus in Bunna indignus, servitium cum omni devotione. |
1 | Si Dominus solus potens, solus bonus, solus pius, solus misericors, voci cuiuspiam peccatoris, quod fide teneo, aurem suae maiestatis acclinare dignatur, indefesso corde et oris mei clamore pro vobis pulsatur. Testor nempe secretorum omnium cognitorem Deum, ex quo primum de bonitate vestra, fama prodente, audivi, quoniam postmodum in vobismet ipsa probavi, totus in vestram dilectionem pronus fui. |
2 | Vos quoque omnium eorum quae ab inde hactenus vel bene dixi, vel bene gessi, si dignamini, participem constitui. Idipsum igitur a vobis et spero et quasi quodam debito, magis autem pro Dei amore et vestra bonitate exigo. Postremo nec ignis, nec ferrum, nec aqua, nec alterius cuiuslibet timoris, aut periculi instantia, sed nec ipsa mors vestrae integritatem dilectionis animae meae aut imminere in quoquam, aut submovere ullo modo poterit. Valete. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Arguit eum quod saeculum diligat, hortaturque ut desideria sua cum timore Dei in bono opere purificet.] |
4 | O homo, qui saeculum diligis, et qui illud in voluntate tua habes, in comprehensione morum tuorum tempestati similis es, quae raro pura est, et quae etiam non multum periculosa est. Hoc tale est: Tu saepe in rebus tuis a consolatione alienus es, et interdum per taedium et per tristitiam, et interdum per dubium, in omnibus causis tuis opprimeris. Unde surge, et Deum Israel invoca, dicendo: Proba me, Domine, et tenta me; ure renes, et cor meum [Psal. XXV]. Hoc est proba me, Domine, per fidem et spem, ut fides mihi sit oculus ad videndum, et spes speculum vitae; et tenta me in bona obedientia ut Abraham, quatenus contra voluntatem meam operer: ita ut voluntatem meam derelinquam propter te, ut intrem in praecepta tua, quatenus diligens amicus tuus fiam; et per haec ure renes meos, qui ex peccatis quibus conceptus sum inundant, faciens ne me seducant; quia contra me operor, sed ut semper in igne Spiritus sancti ardeam, et de die in diem desiderem iustitiam tuam; et ut ascendam de virtute in virtutem. |
5 | Sed et, o homo, mens tua similis nubi est, quae grandinem et pluviam non portat, sed quae per solem dividitur. Tu enim propter securitatem levium verborum et morum, nubem cum grandine sicut iram, et litem sicut pluviam non habes; sed per bona opera in desiderio supernorum claudicas, et ob hoc desiderium tuum cum timore Dei in bono opere purifica, et hoc modo Deum osculare dicens: Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego [Psal. LXXXV]. Cum enim per osculum amoris Dei bona opera Deum tangendo facis, statim ipse aurem suam in desiderium et orationem tuam inclinat, et complet. |
6 | Sicut etiam per auditum verbum sonat, quoniam in magna inopia es; quia adiutorio indiges, et etiam in magna paupertate, quoniam bonum perficere tibi deest; sed Deus hoc in te perficiat. |