monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 21 > 93
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XCII. HELDERICI PRAEPOSITI S. SIMEONIS TREVIRENSIS AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XCIV. H. PRAEPOSITI IN BUNNA AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XCIII. H. PRAEPOSITI IN KNETHSTEHTDE AD HILDEGARDEM. [Quaerit quomodo Deum pro peccatis suis placare possit.]

0 H. qualiscunque Dei gratia praepositus in Knethstehtde, venerabili ancillae Christi, H. Spiritus sancti gratia confortari, bonoque fine consummari.
1 Si fieri posset ut praesens essem, et alternatim sermonem vobiscum agere possem, modis omnibus optarem. Ea enim quae circa me sunt, quae Dominus solus novit, profusiori vobis relatione expositurus essem, quae singula breviandi causa praesenti loco committere nolui. Gratiam, dilectissima, quam Pater luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum desursum [Iac. I], vobis praerogavit audivimus: qua scilicet multum confidens, charitatis vestrae dulcedinem opus duxi praesentibus convenire, supplicans attentius quod pro meis miseriis divinam clementiam devotis precibus implorare non desistatis.
2 In multis namque eam me offendisse scio, quod me impune non fecisse sentio.
3 Quia igitur in gratia quam in vobis cognovi, spem potiorem habui, utile existimavi auxilium exaudibilium orationum vestrarum implorare, sperans me recepturum a vobis quodlibet remedium consolationis, quod pro Christo precor facere non omittatis scriptis vestris, innectentes eisdem quo ordine magis placem offensam divinae maiestatis. Valete in Christo semper.
5 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ut ad Deum suspiret, ac cum fiducia ad eum recurrat.]
6 In mystica visione ad petitionem verborum tuorum aspiciebam, et audivi vocem ad te sic dicentem: Arbori te assimilo, quae in aestate grossos suos producit, et cuius fructus a turbinibus et nebulis aliquantulum laeditur, et iterum ex rore coeli et puro aethere renovatur. Isto enim modo mens tua est, quia cum fiduciam in aliqua prosperitate habes, velut grossos producens, ex vicissitudine morum tuorum quasi ex turbine fatigaris, et etiam ab illis, qui sub onere tuo sunt, sicut ex nebulis laederis.
7 Sed tu ad Deum tunc suspira, et dic: Ad te, Domine, levavi animam meam; Deus meus, in te confido, non erubescam [Psal. XXIV]. In te enim spiraculum est, quod Deus infinite vivificavit, et cui pennas rationalitatis dedit. Ideo cum illis per fidem et per bonum desiderium ad Deum vola, ad eum levando animam tuam, et ipsum Deum tuum cognosce, in cuius scientia fuisti, et a quo principium sumpsisti; unde eum roga, quod spiramine Spiritus sui bona sua te doceat, et de adversis te liberet. Tu etiam in ipsum confide, ita quod omnia opera tua ante eum ponere non erubescas, et dic sicut filius patri suo dicit, cum delinquens corripitur, quod prolis suae in ipso non obliviscatur.
8 Ego autem Deum libenter rogabo, quod ab omni nimietate inquietorum morum et aliorum criminum ac periculorum vobis occurrentium per gratiam suam clementer vos defendat et liberet.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.724

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik