monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 92
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XCI. H. DE DOMO IN MOGUNTIA PRAEPOSITI AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XCIII. H. PRAEPOSITI IN KNETHSTEHTDE AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XCII. HELDERICI PRAEPOSITI S. SIMEONIS TREVIRENSIS AD HILDEGARDEM. [Laudat mira Dei in ipsa dona, et precibus ipsius se commendat.]

0 HELDERICUS frater de S. Simeone in Trevirorum ecclesia solo nomine praepositus, et ex numero super flumina Babylonis sedentium et flentium, H. filiae Sion in ipsa Deum deorum quandoque videre.
1 Multorum relatu propriique corporis mei auditu suavissimum tuae beatitudinis odorem hauriens, laetatus et admiratus sum in his quae dicta sunt mihi. Laetatus, inquam, quia hoc tempore nequissimi saeculi vere in maligno positi, talem sibi sponsam Sponsus ille speciosus prae filiis hominum elegisse cognoscitur.
2 Admiratus vero, quia insolite et inaudito charismate ipsam et in hoc exsilio dotare videtur. Quis enim unquam legit vel audivit mulierem indoctam vel penitus illitteratam de profundissima abysso divinorum arcanorum tantas eructuationes exhalare, de fluminibus aquae vivae tantam abundantiam sitientibus propinare? Vere mirabilis Deus, vere benedictus Dominus Deus, qui facit mirabilia magna solus.
3 Sed quid mirum, si rationalem et rationabilem hominem organum suum quomodo vult facit, qui etiam brutum animal magistrum magistri fecit. Facit enim quomodo vult Deus, de quo scribitur: Omnia quaecunque voluit fecit [Psal. CXIII]. Precor autem tuam dilectionem, quatenus ipsa dilecto tuo propensius et frequentius humilitatem meam commendare studeat, eamdem vicissitudinem a me fideliter et indesinenter sciens sibi rependi.
5 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ut bonis operibus mortem praeveniat.]
6 Tu, serve Dei, attende, ut brevi tempore tuo ab iniustitia iniquae mammonae te divertas; et in magno studio provide, ut rubiginem peccatorum a te excutias, antequam umbra mortis superveniat, cum plus operari non potes, ne tunc plangendo dicas: O vae mihi quia in negligentia inventus sum! Tu etiam patremfamilias attende, qui a prima usque ad vesperam operarios in vineam vocavit, et alios cur otiosi starent interrogavit, cui respondebant, quod nemo eos conduceret.
7 A prima enim usque ad vesperam Dominus operarios vocat, et alios cur otiosi starent interrogat, qui se excusant, quia nemo eos conducat. Saepe homini contingit, quod a prima aetate sua usque ad vesperam, scilicet ad senectutem in oblivione Dei vivat, et hoc intra se emendare tandiu cogitat, quousque per gratiam Dei rixando intra se dicit: Quare bona opera non operabar?
8 quia Deus a malo me abstrahere non prohibuit, et ita in senectute sua propter taedium peccatorum poenitere incipit. Iste in itineribus Domini velut non ignitum fictile vas apparet, quoniam operari non potest, et sic primus ex merito suo per gratiam Dei mercedem accipiet, quam per aetates postea mutare non potest.
9 In pueritia enim et in iuventute, ac in matura aetate, homo saepe malum et postea bonum operatur. Hoc in decrepita aetate esse non potest. Nunc oculos tuos ad vigilandum aperi, et omnes negligentias aetatum istarum considera, et emenda operando, ut in aeternum vivas.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.723

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik