monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 42 > 91
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XC. A. ERPHORDIAE PRAEPOSITI AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA XCII. HELDERICI PRAEPOSITI S. SIMEONIS TREVIRENSIS AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XCI. H. DE DOMO [Id est ecclesia cathedrali, quae domus appellatur, Gallice dôme, unde et canonici Gallice dicti domheres.] IN MOGUNTIA PRAEPOSITI AD HILDEGARDEM. [Cupit ab ipsa rescire quid in se displiceat Deo et quid emendandum.]

0 H. omni honore dignissimae dominae H. de Domo in Moguntia praepositus, et peccator sordidus, quidquid servus et filius dilectissimae dominae et matri suae.
1 Animus meus aestuat et veretur; aestuat ut loquatur, sed sapientiae et eloquentiae tuae magnitudinem veretur. Tibi enim cumulata felicitate concessum est et sentire sapienter et proferre utiliter. Stillantium auctoritas Scripturarum sedem invenit in te, manet apud te, de te facit armarium. Accedit ad haec quod disciplinae dotibus approbata, decus Ecclesiae, populorum exemplum effecta.
2 Utinam mihi desuper datum esset assidue tibi adhaerere, semper audire te, tuo consortio sine intermissione refoveri! Tum denique non essem fraudatus a desiderio meo, quia semper desideravi audire te. Unde quidquid tibi displicet in me, et quomodo depellere valeam a me, ipso Deo ac Domino nostro donante, tuis litteris insigillatis denuntiare mihi digneris obsecro.
3 Valeat in aeternum sanctitas tua, valeant ac fideles permaneant omnes filiae tuae praecordialissimae sorores meae.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ut bonis operibus dignum se reddat Dei protectione.]
5 Mystica Dei haec verba proferunt: O homo Dei per ligaturam legis Deus scit te in nigra vicissitudine aliquorum operum. Sed tamen a longe aspicis, velut in opinione, quasi egredientem lucem rutilantis lucis. Nunc curre ut bona opera facias sine contumelia duplicitatis duarum viarum, scilicet ubi sonus unus est oris, alius mentis.
6 Provide autem ut Deus te amet in bonis operibus, quia ipse porrigit ad te manus protectionis suae; sed tu infirmus es et fugis. Cave ergo ne abscondas te a protectione illa, ne Deus virga sua te percutiat, quoniam ipse te requirit. Nam itinera illa quae quaerere voluisti non recte praevidisti, quando in coelum ascendisti. Nunc autem in duabus partibus concuteris, scilicet promissione Dei et diabolicis artibus.
7 Deus enim funem tibi solutum dimittit, ut cognoscas quid sis. Sed tamen omnino non cades in foveam tristitiae. Nunc autem ora et confide quod Deus non derelinquat te, et aurora cito ad te procedet in liberatione.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.723

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik