Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA XC. A. ERPHORDIAE PRAEPOSITI AD HILDEGARDEM. [Commendat illi praesentium latorem.]
0 | Dominae H. sponsae Christi dilectae, A. Erphordiae praepositus, licet indignus, devotae orationis et obsequii affectum. |
1 | Gratiarum actiones sanctitati vestrae longe lateque respersae assurgere non cessamus, quae tam dulci litterarum salutatione quamplurimos salutat. Desiderio namque desideramus videre vos, et benignissimis consolationis vestrae verbis quandoque iucundari, et vultus vestri praesentia flagrantes per vos laetificari, intimo corde oramus. Divina ergo clementia, quae tam sanctum tamque magnificum opus in vobis incepit, divinitus perficiat, et eiusdem bonitatis vestrae per assiduam orationem vestram nos participes efficiat. |
2 | Nunc igitur litterarum latorem, scilicet familiarem nostrum, amore Dei et pietatis vestrae iter ad vos facientem dilectioni vestrae fidelissime commendamus, quatenus a vobis clementer susceptus, Spiritus sancti per os vestrum loquentis verba per vos audire mereatur. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ut purum habeat cordis oculum, et declinet a peccatis.] |
4 | Deus praevidet te quaerens sacrificium de corde tuo in simplicitate, quoniam ipse verax est, nolens duplicitatem in via una quae fides est inter proximos, sicut et oculus Dei in simplicitate inspicit felicitatem hominum. Hoc tibi Deus concedat, et liberet te ab omni tempestate flagrantium vitiorum. Fac ergo oculum cordis tui purum. Nam quasi lassus et quasi derelictus es de domo illius qui te creavit; sed revocaberis inter alienos, et ideo cessa a peccatis tuis, quoniam Deus non vendidit te in perditione; sed requirit te in perdita ove, quae revocata est ad vitam. Cur dubitas quasi non sis in salvatione? Quaere ergo Deum in angustia et in dolore animi tui et vives. |