Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXXIX. A. S. ANDREAE IN COLONIA PRAEPOSITI AD HILDEGARDEM. [Tentatus interius et exterius ad ipsam recurrit sciturus quid sibi faciendum incumbat]
0 | H. Dominae et matri charissimae, A. Sancti Andreae in Colonia praepositus immeritus, semper in Domino valere. |
1 | Quantis tentationum tribulationibus intus et exterius angustietur anima mea, tam ex verbis meae praesentiae quam ex revelatione divina, charissima domina, nosti. Nunc igitur quia deficio, et nullum profectum, quantum ad Deum, in me video, scripsi ad te dominam meam, paratus facere quidquid mihi sive revelatione divina, sive consilii tui sapientia praeceperis. |
2 | Ne paveas, nec celes, nec iniquitatem meam abscondas, obsecro, pauperis animae meae, quantulumque timeo, et me totum in profundum dimergi pavesco. Quapropter intercede et ora pro paupere anima mea, valens in Christo, mater charissima, Dominus tecum et cum omnibus tuis. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Hortatur ad bona opera facienda.] |
4 | Lux quae tota vivit dicit: O tu homo, audi: Quaedam vallis erat quae interdum aruit et interdum floruit, nec stabilis fuit in herbis quae utilitatem proferunt; sed pulchra erat hominibus ad videndum, et non multum utilis ad refectionem. Sic est mens tua. Nam cum temetipsum inspicis, ita quod cogitas quod non sis fortis in bona conscientia tua, mox arescis, quasi spem non habeas; et cum postea surgit mens tua quasi mons myrrhae et thuris ad timorem ascendens, vetut mortuus sis in temetipso rixando cum tremore vires, et tunc ita oras dicens: Nimia sunt crimina mea in vulneribus peccatorum meorum. |
5 | Sed deinde tabescis in plateis, id est in propria voluntate tua, et properas ad saecularia, et non perficis bona opera, temetipsum in eis exercendo. Sed in tali opinione est aestimatio tua dicens: Volo bona opera facere; sed bona opera sic non accipiunt formam claritatis in te, ita quod in peccatis tabescas. Clama ergo per bona opera, et Deus suscipiet te. Audi. Vide ut arescas in malis, et ut virescas in bonis. |
6 | Clama incipiendo Deum videre in bona voluntate, et opera bona fac in perfectione. Qui bonum operatur Deum videt, sed qui opinionem boni habet, est quasi speculum, in quo forma aliqua fulget, sed forma illa in eo non est. Ideo surge, et incipe bona opera, et fac ea in perfectione, et Deus suscipiet te. Sed tu respondes: Curam saecularem habeo. Quae est haec conversio? Sed ego ostendo tibi ut habeas misericordiam, et benignitatem, ac virtutem quae conculcat superbiam, et ut manus porrigas deficientibus, et in plenis doloribus iacentibus, et ut parcas delinquentibus in te. |
7 | Ita ne pascas culturam idolorum, quae est avaritia, et ne verberes faciem Dei, scilicet felicitatem quam Deus alii dedit, ne per invidiam occidas, et vives. |