Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXXVIII. S. PRAEPOSITI IN CONFLUENTIA AD HILDEGARDEM. [Cum omnia quae de seipso praedixerat S. Hildegardis sint impleta, quaerit consolationem super his quae foris et intus eum premebant.]
0 | H. in Christo dilectae, S. fratrum in Confluentia praepositus, quamvis immeritus, salutem in Domino. |
1 | Quia in omnibus tribulationibus meis semper tuis consolationibus me mercasti [f. levasti], et cuncta iam sunt impleta quae mihi praedixisti, quaeso ut et nunc misericordiae Dominum in cunctis quae me foris et intus premunt consolari deposcas; et si quid de me vides, et maxime si a benigno Iesu aliquam spem in futura vita audeam sperare, o dilectissima et amantissima, transcribas. |
2 | De reliquo autem scias Dominum quam intimis precibus me orare, ut ante mortem meam a peccatis meis digna poenitentia me convertam. Vale. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Occulta esse Dei iudicia, qui parentum etiam peccata in quarta generatione punit; caeterum speret in Domino.] |
4 | O tu, qui factura digiti Dei es, corrige vicissitudinem morum tuorum, et non extende te in ventilationem mentis tuae, de qua te non potes excusare, quia Deus omnia praevidit. Sed Deus non iubet ut iudicia sua super te edisseram, sed ut pro te orem, quoniam quaedam ante peracta opera parentum tuorum nunc habent oculos ad vindictam, quia Deus etiam flagella sua aliquando extendit ad tertiam et quartam generationem. |
5 | Confide tamen in Domino, quod te liberet de manu gladii inimicorum tuorum. De salute autem animarum magis loquor quam de casibus hominum, et ideo multoties de his sileo, quia Spiritus sanctus non effudit manifestationem in confusione criminum populorum, sed iustum iudicium. Nunc Deus ponat te in praedium vitae, ut in aeternum vivas. |
6 | Et dico nullum pondus in ponderibus adaequandum est diebus, mensibus, annis vel aliis temporibus quae a Deo ordinata sunt. Sed tantum vivus Deus, qui Rex regum est, et cuius iudicia iusta sunt intime exorandus est, ut peccata peccatorum absolvat per orationes illas quae in Spiritu sancto exquisitae sunt, quia multae occasiones seipsas in stultitia decerpserunt, sicut idola per strepitum incredulitatis voluerunt, quod in irrisionem populos eduxerunt. |