Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXXVI. N. ABBATIS IN RAPPENBERH AD HILDEGARDEM. [Ab ea consilium petit de praesenti statu Ecclesiae.]
0 | Dominae suae reverendae virgini et sponsae Christi H. N. praelatus servorum Dei in Rappenberh, sanctae virginitatis et piae conversationis praemium et coronam perpetuam. |
1 | Fama religionis et Deo acceptae conversationis vestrae ubique in Ecclesia respersa, multos super odorem balsami caeterorumque odoramentorum delectat, quem et nos in cellulis quasi in subterraneis caveis extremi tandem odorari coepimus. Unde et ego minimus omnium odorem tantum sequi cupiens, ad vos venire disposui; sed in tanto turbine tempestatum et procellarum, quo tota Ecclesia nunc quatitur et turbatur, impeditus, rebus et corpori timens, retardatus venire non potui. Rogo autem per eum qui in vobis habitat Christum ut praesentem litterarum portitorem, fratrem nostrum dilectum, tanquam meipsum praesentem audiatis. Ad consulendum enim Spiritum Dei qui in vobis habitat, de praesenti statu Ecclesiae nostrae eum ad vos direxi. |
2 | Vos quidem quod Dei est, quod charitatis est, quod pietatis est nobis communicare non dedignemini, ut nos per eum qui in vobis multos consolatur consolati respiremus. Ultra dulcedinem vestram inculto sermone amaricare non praesumimus. Obnixius autem supplicantes vobis, ut non pigeat vos aliqua fratri praesenti indicare et tandem perpauca in extrema ungula schedulae rescribere. |
3 | Cum omnibus vobis a Christo commissis in Christo valete, et mei propter ipsum ad ipsum mementote. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Hortatur ne tormenta timeat, sed confugientes ad se oves recipiat.] |
5 | In aliqua parte in te tenebras video. Quomodo? Quia cor tuum illa tristitia implicatum est quae dubio circumfertur sicut molendinum, ita dicendo: Quae vel qualis est causa mea? Nunc adest tibi ut aspicias diem qui primo mane in purissima aurora surgit, sed postea vicissitudine tempestatum circumdatur. Sic est vita tua Nam si semper prosperitatem haberes, cancro similis esses, qui recte non ambulat; unde permittit te Deus fatigari, quia filium quem pater amat cum virga percutit hoc modo: Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit [Psal. LXXXIV], hoc est, omnem veritatem Deus per hominem probat, quem de limo terrae formavit. |
6 | Terra quae dura et lapidea est vix aratro scinditur, sed bona et mollis terra in gaudio colitur, et in utraque parte Deus verax est; durum et asperum hominem cum labore frangit, sed suavem et benevolum amplectitur osculo charitatis, qui omnia bona opera libenter adimplet, et gratia Dei quae omnia dura et benevola pro sole iustitiae perfundit, omnes qui ad ipsum per suspiria cordis clamant eum sciendo audit: quia sicut Deus solem constituit ut omnem terram illuminet, nec tenebras sustineat, ita possibilitas Dei per gratiam suam hanc recusat duritiam, ne illi respondeat qui ipsum vocat. |
7 | Ideo tormenta tua ne timeas, quia locum tuum in dispersione non video, sed ligaturam oneris tui Deus sic vult, et oves qui ad te currere volunt, collige. Quae autem te nolunt, in miseratione tolera, donec te vocent, et in aeternum vive. |