Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXXV. FREDERICI PRAEPOSITI VALLIS-DEI AD HILDEGARDEM. [Ipsius orationibus se commendat.]
0 | FREDERICUS gratia Dei in Valle-Dei praepositus, licet indignus, H. Christo devotae famulae, benedictionem accipere a Domino et misericordiam a Deo salutari suo. |
1 | Gratias Deo quam intimas persolvimus, quod in ipso valetis, quod virtutum decore floretis, quod dilecto ex dilecto una cum commissis vobis sororibus toto cordis affectu innixtae estis, quia confidimus in Domino quod apud ipsum nostri memoriam habeatis. Multis autem negotiis praepeditus sum, quod iuxta placitum, nuntium non misi: unde rogo ne gravetur dilectio vestra, nunc per praesentem latorem solvere quod promisistis, ut ex hoc mercedem a Deo acquiratis. |
2 | Vos una cum sororibus imploro universis ut apud Christum mei memores sitis. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Sub figura dehortatur eum ne suos deserat, sed eos potius adiuvet et poenitentiam agat.] |
4 | Nunc tibi dico: Homo qui vineam aut saxosum habet agrum, et intra se dicit: Laboriosum est hic laborare, ac sic eos reliquit, taediosus laborator est. Sed cum tempus fructuum advenerit, dominus eius ad ipsum dicet: Vade ad campos, et quaere fructum in floribus, qui interdum florent, ac interdum arescunt; sed ibi nihil invenit. |
5 | Audi: Vinea sacerdotale officium est. Qui autem virgam correptionis in populo gravi habet, hic saxosum agrum possidet. Quem ista fatigant, intra se dicit: Illa vita est aliena vita, ac ista vita mihi melior est. Et sic quod hoc tempore excogitat, hoc tempore derelinquit, sicut flos qui arescit. Sed si tu ista faceres, tibi dicendum esset sicut villico qui de villicatione sua coram Domino suo diffamatus est, et qui de abiectione sua intra se cogitabat, at unicuique minus scribebat quam deberet, unde dominus suus ipsi dixit: Filii huius mundi sapientiores filiis lucis in generatione sua sunt [Luc. XVI]. Primus angelus cadens in poenitentia suspirare noluit, nec ut alii suspirent permittit. |
6 | Sacerdos autem erigat se, et alios festinet adiuvare: nunc haec provide, et in sapientiore parte cum filiis huius mundi mane, quia si secundum cogitationes tuas quae in te volant faceres, in utraque parte deficeres, et in poenitentia recordareris quid deliquisses. Tu autem cum populo isto mane, et eum non relinque, ut in aeternum vivas. |