Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXXIV. N. PRAEPOSITI IN UNDERESTLORF AD HILDEGARDEM. [Ut consolationis auxilium sibi impendat.]
0 | N. Dei favente gratia dilectus praepositus in Underestlorf, sorori HILDEGARDI et magistrae in Monte S. Ruperti, in spiritu fortitudinis abundare. |
1 | Vestrae piae opinionis devotio multorum maxime religiosorum mentes affecit, et quadam sanctae dilectionis suavitate indulcoravit. Unde pro gratia vobis divinitus collata grates summo referimus bonorum omnium largitori, qui femineo pectori robur immisit virile, non solum ad devitanda flagitia vel facinora, sed etiam impendenda indigentibus necessaria consilia, simul et auxilia. |
2 | Sed quia occupatis auribus vestris loquimur, in longum protrahere sermonem non audemus. Rogamus ergo clementiam vestram ut auxilium consolationis vestrae nobis benigne impendatis. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Sub figura hortatur ad timorem et fortitudinem.] |
4 | Qui est ostendit mihi haec, dicens: Dic homini isti: O homo video te quasi ligneum tabernaculum de manibus artificum factum, ad cuius ianuam duae imagines pulsant, altera plena oculis nigros capillos habet, et nomen eius Timor Domini, et tibi dicit: Volo in te sanctificationem cum hostiis facere. Cede ergo mihi et cubiculum tuum intrabo, atque bonum gustum musco et aromatibus tibi faciam. O miles, cave ne sis tardus cum ovili tuo currere, et vivente oculo id ad rectitudinem ducere. |
5 | Sed altera imago quasi tuba canens in candida nube velut circulum nubis habet, et nomen eius Fortitudo, et ad te sic dicit: He, he, he, quare dormis in scientia tua, quasi rusticus in moribus suis, qui libenter tacet, nec militare vult in lorica, galea, gladio et hasta? Resona ergo quasi tuba per multas aquas, et non sile, et adiuvabo te cum sodalibus meis, atque sta in pariete templi, nec sis formidolosus propter inquietudinem ventorum; sed disce ut sis columna in palatio regis. |
6 | Fuge quoque duas linguas, quae sunt vulnera animae; sed loquere ubique in veritate secundum similitudinem solis, et habitacula nostra libenter in te parabimus. |