Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXXIII. H. ABBATIS IN WADEGO AD HILDEGARDEM. [Orat ut si corpore non possit, saltem litteris se visitet.]
0 | Dominae H. sponsarum Christi quae sunt in Pinguia venerabili magistrae, H. in Wadego, praelatus quamvis indignus, orationem cum affectuosae dilectionis obsequio. |
1 | Charitas sine affectu frigido igni simillima videtur. Nam sicut ignis sine fervore ferrum ferro conglutinare non valet, ita et charitas sine affectu nunquam efficere potest ut credentium sit cor unum et anima una in Domino. Charitas vera ipsa est affectuosa. Haec animam adhaerere Deo facit, ut unus cum eo Spiritus efficiatur. |
2 | Haec velut unificum gluten mentes fidelium connectit, ut sit unius voluntatis in Deo, facitque gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus. Haec certe, Domino largiente, recordationem sanctitatis vestrae in suavitate sancti amoris iucundam mihi facit. Ipsa in celebratione divini officii memoriam vestri cordi meo semper insusurrat. |
3 | Ipsa etiam crebris suspiriis, affectum meum mihi exoptat. Et multo utique tempore desideravi facie ad faciem vos videre, et ore ad os loqui, et ad familiaritatem vestram pertingere, ut aedificationem aliquam et consolationem a vobis aliquando habere possem. Nimis enim infirmus sum intus in anima mea et curatione multa opus habeo. |
4 | Igitur quia et in vobis et in dilectione qua vos diligo fiduciam magnam habeo, rogo ut quandoque me visitare non negligatis. Quod si fieri nequit praesentia corporali, cum placuerit vobis, fiat hoc scripto, semper autem orationum vestrarum subsidio. RESCRIPTUM HILDEGARDIS. Ut caveat ab inimicis et poenitentiam agat. |
5 | Qui non silet, sed acute omnia aspicit, dicit: Cum sapiens vir per desideria sua in excelso monte civitatem aedificat, decet ut in magno studio praecaveat ne inimici ipsius aedificium eius in multis terroribus destruant. Audi ergo, o fili, serva sollicite templum tuum, ne inimici tui possint destruere civitatem Dei in te. |
6 | Qui rutilat in pectore suo propter timorem Dei, quatenus peccata sua plangat in vultu mentis suae, hic probus miles est, et a Deo accipit responsum hoc: O fili chare, bonum gustum in te habeo et in te delector. Qui vero pallidam faciem in sua mente habuerit, sic dicens: Nescio quid sim, vel quid sint alii sodales mei, hic probus miles est, sed in taedio deducit animum suum, et huic tale responsum do: O homo, tu nescis quid dicis, sed primum peccata tua plange, et postea fratres tuos quantum possis terge, atque patientiam habe, quoniam Deus peccatores vos omnes videt, sed tamen poenitentiam facientes non spernit. |
7 | Idcirco in Deo vive ac materna felicitate ambula. |