monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 38 > 56 > 82
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXXI. H. PRAEPOSITI IN HERDE AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA LXXXIII. H. ABBATIS IN WADEGO AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXXII. H. HAMELENENSIS MONASTERII PROVISORIS AD HILDEGARDEM. [Gravi pressus infirmitate optat rescire an laborum finis sit proximus.]

0 HILDEGARDI Pinguensium gemmae, Christi verae sponsae, regulari quoque disciplinae informatae, H. in Augustini Regula Hamelen indignus provisor, devotae precis non abstinentiam.
1 Longaevi temporis intervallo spiritalis charitatis, demum corporis mei aegritudine crebra, praesentiam tuam saepius adoptavi. Novisti enim, filia Christi, dum tibi praesentiam meam quondam exhibueram, eximium corpori meo inhaerere languorem, quo nondum cessante, die noctuque non modice torqueor, velutique humana fragilitas divinae ultionis est caeca, si ob benefactorum increscentiam in morbum seu tentationem inciderim non novi, et gratia Dei sum id quod sum, quia pondus parvi laboris tam in vigiliis quam in orationibus pro diversis rebus omnipotenti Deo exhibere non cesso.
2 Finem laborum, si licet, sanctissima, ut remandes imploro. Et te matrem filiarum tuarum pietatis auxilio fisus, in Domini opis postulationem internuntiam esse deprecor, pietatis tuae auxilium peto, precibus tuis meum erui languorem rogo. Multum enim valet deprecatio iusti assidua [Iac. V]. Ego vero peccator non modicus in infirmitate corporis animaeque periculose obrutus, explicare multa nequeo.
3 Scripta mihi visenda quaeso mitti, si qua sunt in divinis agenda mysteriis delegari. Vale, mi domina, et pro me Sponsum tuum exora.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Hortatur ut ad Deum recurrat.]
5 Qui est, dicit: Rex videt scalam quae obtenebrata est in vicissitudine pestilentiae. Et sol effulsit, et obtenebrationem illam scidit. Et hoc regi placuit, et dixit: Haec figitiva scala in fatigatione est, quia interdum ad ardua scandit, et interdum obtenebratur. Talis est mens tua, o homo, in die sciscitationis animi tui, ascendis in lato gaudio ad me, et iterum in nociva pestilentia colis cadentem morbum, quasi non exquirenda sit causa salutis.
6 Impossibile est quod cinis immobilis sit. Aspice ad me, et semper require unguentum medicinae in die et in turbine, et in aeternum vives. Puram legem cole, et dubietatem fuge, et Deus salvabit te.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.717

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik