monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 21 > 93 > 81
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXX. H. ABBATIS IN SELBOLTH AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA LXXXII. H. HAMELENENSIS MONASTERII PROVISORIS AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXXI. H. PRAEPOSITI IN HERDE AD HILDEGARDEM. [Gratias agit quod etiam infirma monasterium suum visitaverit, et precibus ipsius se commendat.]

0 H. dominae suae beatissimae, et, si audet dicere, matri charissimae, H. in Herde praepositus licet indignus, et sanctitatis eius devotissimus famulus, cum suis omnibus subiectionem orationem et devotissimam servitutem.
1 Quas gratiarum actiones, domina et mater sanctissima, vestrae condigne referre poterimus pietati, quae ad visitationem nostri monasterii nec imbecillitatem nimiam corporis vestri attendere voluistis, nec difficultatem itineris prae nimia cordis vestri dulcedine abhorruistis, et rursum iterata visitatione nos laetificare studuistis.
2 Nescit enim tarda molimina Spiritus sancti gratia. Proinde vos, summi Regis sponsa dilecta et praeelecta, quae ab ipsius Sponsi clementia digna estis audire specialis laudis praeconia: Ecce, inquit, tu pulchra, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum [Cant. I]; vos, inquam, quae multigenis virtutum coronata sertis, inter filias Ierusalem, sicut lilium inter spinas, bonus et suavis odor Christi redoletis, sicut luminare coeli inter tenebras huius saeculi vitae et sanctitatis compositionis refulgetis, nobis peccatoribus spei consolationem ingeritis, dum vestrae maternae visitationis gratiam toties nobis praetenditis.
3 Licet enim nos consortes Publicani illius evangelici oculos nostros ad coelum levare non simus digni, tamen dum per organum oris vestri vocem illius qui in vobis habitat audire meremur, Domini Christi, facti sumus sicut consolati. Proinde Christo Domino, qui nos indignos per vos consolari dignatur, humiliter gratias referentes genua flectimus, vos quoque dominam et matrem nostram humili prece deposcimus: quatenus ei qui vos in cubiculum mysteriorum suorum introduxit, preces pro nobis peccatoribus dignemini fundere, quo vestrorum meritorum intercessione, nos et a peccatis et ab hostibus clementer dignetur eripere, et de aerumnoso huius saeculi naufragio ad aeternae beatitudinis et securitatis portum una vobiscum perducere.
4 Praeveniat vos Dominus in benedictionibus dulcedinis, et orantem pro nobis exaudiat Pater totius consolationis. Sanctarum quae vobiscum et sub vestro magisterio fideliter serviunt Domino nostro Iesu Christo conventum humiliter per vos salutamus et earum orationibus suppliciter nos commendamus, et rescripta vestra omni devotione desideramus.
6 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Hortatur ut in loco suo stet et vagationem fugiat.]
7 Haec dicit ille qui bonum et suavem intellectum infundit hominibus: Suavissimus odor donorum Spiritus sancti adest fidelibus hominibus; ideo in quocunque loco sanctimonia est, ibi potest homo restaurari ad vitam in naufrago mundo: unde, o probe miles Christi, salvationem animae tuae require, dum fons vivus animum tuum infundit suavi infusione, quia dubietates quas statuisti in animo tuo non operantur in te securitatem.
8 Ergo in loco tuo sta, ibi amans primum datum, quod tibi desuper datum est, cum anima tua in rectitudine iterata est, quoniam utilitati animae tuae non convenit ut aliam vicissitudinem quaeras, sed fuge vagationem hanc, ne mens tua in tremore confundatur. Nunc talis esto ut amicus Dei fias, et non fuge cerimonias Dei, et Deus salvabit te.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.717

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik