Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXX. H. ABBATIS IN SELBOLTH AD HILDEGARDEM. [Ut pro calamitatibus et miseriis suis Deum orare non dedignetur.]
0 | HILDEGARDI venerabili omnipotentis Dei famulae, H. humilis et modicus provisor in Selbolth omni gratia divinae largitatis affluere, et post haec omnium regum Domino Iesu Christo in coelesti thalamo copulari. |
1 | Benedicta omnipotentis Dei misericordia, quae in his temporibus iniquitatis tanquam lampadem fulgentem in tenebris te suis donavit fidelibus consolandis. Famam igitur tuae beatitudinis per multum temporis audiens, et iamdudum vera esse quae dicebantur cognoscens, in tantum tuae beatitudini congaudeo et condelector, ut licet nulla sit in conspectu Dei petitio mea, tamen, quod stultitia et fatuitas videri potest, memoriam tui semper habens in orationibus meis, id petens, id optans, ut collata tibi misericordiae suae beneficia Dominus in te semper custodiat, et custodienda in te semper magis et magis adaugeat, sanctorumque suorum in aeterna gloria te sociam faciat. |
2 | Sed quoniam praesentiam tuam, cuius magno teneor desiderio, corporaliter adire nequeo, per praesentes litteras, in quantum valeo, supplex et humilis adeo, et almitatis tuae pedibus saepius saepiusque miserandus advolvor, quatenus pro calamitatibus meis et miseriis Deum omnipotentem attentius exorare non dedigneris. Neque enim dubito quin omnia quae volueris, apud habitatorem tui sancti pectoris Spiritum sanctum obtinere possis. |
3 | Sed nec de hoc ambigo quin omnem statum meum, et omnia quae circa me aguntur, praeterita, praesentia et futura, per praesentes litteras ipso revelante cognoscas. Unde si ullo modo vilitas, parvitatis meae id petere praesumit, pedibus sanctitatis tuae toto animo et corpore submissus deprecor, ut pro eodem statu meo sive admonendo de praeteritis atque praesentibus, sive praemonendo et cautum faciendo de futuris et vitae meae fine. |
4 | Si id contrarium tibi non sit, per scripta tua animam meam laetificare ne dedigneris. |
5 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Fluctuantem hortatur ad humilitatem.] |
6 | Gratia Dei induxit te ad aquas potationis, et mens tua non aedificata est in hac aedificatione in qua es. Unde provide castellum mentis tuae, discernens quae et qualia sunt opera tua, quoniam interdiu in bona intentione ad Deum aspicis, quasi sanus sis in anima tua; sed in mista nube es, quando scissuram mentis tuae habes in tribulatione suspiriorum et molestiarum propter constitutionem laboris tui. |
7 | Aliquando etiam mens tua in altum vadit, velut utilis sis. Proba ergo te ipsum et habe viventes oculos in opere, et prosterne te in terram quasi te nescias, et vives: quia Deus non habitat in illo habitaculo quod in se ipso stare vult, sed amat domum illam quae se nescit, et dat illi unguentum optimum, unde sit tibi bona et salutaris vita. |