Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXIX. N. ABBATIS IN ELVESTAT AD HILDEGARDEM. [Causatur quod saepius scribenti non rescripserit, oratque ut angustiis circumdatum relevare dignetur.]
0 | Dominae suae et magistrae H., frater N. in Elvestat, inops et pauper, una cum grege sibi commisso perenni virginum admitti collegio. |
1 | Multis vos saepe pulsavi litteris, multa vos praesentialiter petitione conveni, nunquam a vobis, uti promisistis, litteras extorquere potui. Nunquid, quod credi nefas, hoc generis mei non admittit vilis natio aut personae abiectio, aut forsitan, quod magis credi potest, nulla meritorum intercessio? Sapientibus, ait Apostolus, et insipientibus debitor sum [Rom. I], et ipsa Veritas: Sinite parvulos venire ad me [Marc. X]. Nunquid apud te, mater, est personarum acceptio? Absit! |
2 | Nunc autem saepius ad te clamantem vel semel me pauperem exaudi, et Dominum nostrum pro misero exora, quatenus servulum in te confidentem multis et variis tribulationibus et angustiis circumdatum relevare dignetur. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Videtur illum hortari ad celebrandum saepius.] |
4 | Serena Lux dicit: Qui dat verba ruminandi dicit: O homo, tu habes fiduciam cogitando in Filium Dei; sed tamen dubitas cibum illum frangere, quem ipse comedere vis indictante mente tua. Quomodo et quare circuis diversa cribrando et undique aspiciendo, ubi inveniatur res illa quae in cerimonia sit. Quare facis hoc? |
5 | Deus aedificat in quacunque bene et iuste operante causa. Surge ergo ad Lumen et in aeternum vives. Nam Deus habet sibi holocaustum in instrumento suo. Beatus est ille qui Deum semper tenet in omnibus causis suis, quia diabolus illum nunquam decipiet. Vive ergo tu, o homo, et esto victoriosus in umbroso mundo. |