Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXVIII. ABBATIS DE VESCERA AD HILDEGARDEM. [Dubius an debeat praelationem retinere, auxilium et consilium quaerit an curam animarum sit dimissurus.]
0 | Venerabili et dilectissimae in Christo sorori, dominae H. F. fratrum de Vescera, videre Dominum Deum in Sion. |
1 | Quantum desiderium habeam, quamvis peccator, videndi beatitudinem vestram, hinc aestimari potest quod, longe positus, praesentiam vestram spiritu intueor. Quis enim eam videre, ei colloqui non appetat, quae, ut caetera sileam, Spiritu Dei infusa, crebro coelestia arcana eructat? Huius gratia ad vos praesentia scripta direxi, recepturus, ut spero, solatium simul et consilium super curis quibus vehementer coarctor. |
2 | Ecce enim ego, qui pro me rationem reddere non sufficio, aliorum multorum curam tremens ago. Dei timore et amore fratrum id extorquente. Cum autem perpenderem me locum praelati tenere, quem factis implere non possem, subito apprehenderunt me dolores ut parturientis, quippe cum longe fatigatio pene omnem scientiae intellectum mihi subduxit. |
3 | Ne igitur Domini gregem propter meam negligentiam contingat periclitari, cogitavi curam susceptam derelinquere et ad alterum locum me transferre. Quapropter suppliciter precor ut dubiam mentem consilio vestro confirmetis, et quae sit voluntas Domini super hac re mihi scriptis vestris remandate. Novi humilitatem vestram, quod colloquium nostrum non abhorretis, Domino loquente cum publicanis. |
4 | Ecce vestrum super hac causa exspectamus iudicium, quoniam quidquid, Domino inspirante, mihi suggesseritis, id me subire proposui. Vos autem augustiis meis compassa tanto affectuosius Dominum exorate. Abyssus reversa sollicitudinum continuarum circumdat me, et pelagus curarum vigentium pene absorbet me. Miserere ergo, mater, miserere filii ad te de longe clamantis, atque iam prolabentem consilio, oratione, quantocius sublevare curato. Semper valeatis in Domino. |
5 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Fluctuantem erigit, certumque facit de gratia Dei.] |
6 | Secreta Lux dicit: Tu exterritus es quasi de vento, et dormitas in ligno viriditatis mentis tuae. Sed homo qui viriditatem interioris cordis sui habet, in excelso parietis aedificat. Pastor autem qui ovile pascit, non habens intrinsecus adiutorium in necessitatibus ovilis sui, sed fatigatus fugit, illi pastoralis cura non proderit: unde idem faciat se similem ovi et non pastori: Tu, homo, es sicut undans in aquis, qui vix liberatur ne dimergatur: ita quod ubique prudentiam inspicis, sed tamen deficis in viribus, non autem in voluntate; unde et gratia Dei ad te resplendet. |