monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 76
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXV. CUIUSDAM ABBATIS AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA LXXVII. W. ABBATIS HEGENNEHE AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXVI. H. PRAEPOSITI DE FLANHEIM AD HILDEGARDEM. [Precibus ipsius se commendat.]

0 Sanctae et venerandae in Christo matri dominae H. de Pinguia, H. de Flanheim, praepositus licet indignus, multam orationis et obsequii devotionem.
1 Cordium inspector Deus novit quam libenter sanctitatem vestram obsequiis honorarem, si ordinatione divina locum et facultatem acciperem. Interim igitur, accepta sit vobis, quaeso, devotio mea; et sicut dudum verbo rogavi, orate pro me ad Dominum, ut vobis revelet quae circa me sunt, quatenus de bonis reddere gratias; de malis vero dignis poenitentiae fructibus Deo satisfacere merear antequam moriar.
2 Quidquid vero Dominus ostenderit de me, scripto mihi significare dignemini, et orationibus vestris me habere commendatum. Familiarius et amplius vobis scripsissem, si corporis infirmitas non obstitisset.
3 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ut ovile suum corripiat, et Deum in purissimo fonte inspiciat.]
4 Lux vivens tibi dicit, ut strenue vigiles, et ne taedium in cophino mentis tuae colligas quasi alienus sit, ita scilicet velut possibilitatem loquendi non habeas. Deus autem in te requirit hoc, quod possibilitatem habes, corripe ovile tuum. Unde te ipsum accusa quod Deum in purissimo fonte in hoc non inspicis, sed tantum dicis: Deus, Deus meus, adiuva me; et tamen sic operando eum non tangis.
5 O bone miles, nunc surge, quia gratia Dei ad te currit, et in aeternum vives, ita quod vivens lapis sis in coelesti Ierusalem.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.714

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik