Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXV. CUIUSDAM ABBATIS AD HILDEGARDEM. [De collatis Hildegardi donis, quorum ipse testis fuit, Deo gratias agit, ac fluctuanti petit consolatoria verba dari.]
0 | Pauperis praelati habens officium, dominae et matri suae, H. de S. Ruperto in Pinguis, intimae dilectionis et orationis affectum. |
1 | Sicut multitudo fidelium proclamat, non est mirum quod Deus requisitus a vobis invenitur et appareat vobis, quia fidem non fictam habetis in illum, et quod maius est, eius favore et gratia integritatem pueritiae ipsi consecrastis, et extunc in sanctitate et iustitia, utpote vas electionis hactenus coram eo vixistis. Et procul dubio qui vos tales conversari constituit, et quod praecipuum est, qui arcana mysteriorum suorum per vos innotescit, dignam quoque exauditione iudicat pro quibuscunque in nomine eius petieritis. |
2 | Et certe quae erga vos sunt, quae et audivi et ex parte vidi, absque ulla ambiguitate divina et sancta esse credo, et nulla ratione de his possum dubitare, cum sciam nihil Deo esse impossibile. Deus namque sicut per viros prophetantes, sic et per sanctas feminas secreta divinitatis suae pandere aliquando voluit et potuit, testante Ioele: Effundam, inquit, Spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et super servos et ancillas meas effundam de Spiritu meo. |
3 | Porro legitur Deboram, Oldam, Annam matrem Samuel, Elisabeth matrem S. Ioannis Baptistae, aliasque mulieres Deo devotas spiritum prophetiae habuisse, et tamen coniugatas fuisse; quanto magis vos omnino carnis fragilitate expertem, a puerilibus annis pudicitiam Deo servantem? Immensas gratias, domina, omnipotenti misericordiae refero, quod tantumdem ad beatitudinis vestrae notitiam pertingere promerui: unde et materna viscera humiliter pulso, quatenus verba consolationis per scripta vestra ad me dirigatis, et multum in procellis fluctuantem, sicut et saepius viva voce fecistis ita etiam nunc ex scripto ad confirmationem memoriae erigatis. |
5 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Sub quibusdam figuris eum ad bene operandum hortatur.] |
6 | Mens tua niveae nubi similis est, quae aeriam nubem in qua sol fulminans transcendit, et etiam interdum similis est turbidae nubi, quae tempestatem portat. Nivea enim nubes taedium vagantis mentis est: aeria autem nubes puram scientiam per patientiam quae fidem habet intendit; sed turbida turbulentiam multae tristitiae in inquietis mentibus portat. Nunc disce quod nivea nubes aerem aquilonis habet, qui omnem viriditatem arescere facit, et de quo flores cadunt. |
7 | Nunc tu ista fuge, et in puro aere sta et permane, ac in vita quam nescis Creatoris tui memento, nec illum fugias, cum eum videndo non cognoscis. De vita etiam illa spiritus tuus redolebat, qui anima nominatus est, quando anima de ipsa processit. Anima namque opera ponit et probat, et sive bona sive mala sint, et eisdem operibus Spiritus fortissima vi molendinum est. |
8 | Tu autem aedificium bonorum operum aedifica, ut cum circulus animae tuae fuerit otiosus, aedificium istud inveniat; quod si non invenerit, in ruinam vadit. Unde quoque strenue vigila, antequam umbra obitus tui appropinquet. Igneus Spiritus sanctus in hoc te adiuvabit. |