monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 74
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXIII. N. ABBATIS EBERBURDAE AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA LXXV. CUIUSDAM ABBATIS AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXIV. RICHARDI ABBATIS SPRINCHERSBAT AD HILDEGARDEM. [Pastoralis curae pertaesus consultat Hildegardem, eam an retinere aut abiicere debeat.]

0 RICHARDUS servorum Dei in Sprinchersbat minister indignus, H. congregationis S. Ruperti sanctissimae et Deo dignae dispensatrici post huius mundi terminum supernae civitatis recipere consortium.
1 Quod litteris vel ipsi sane praesentium latori pro me nunc vestrae sanctitudini interim praecepi assistere et loqui, haec causa est, quia ego ipse per me atque pro me venire quidem volens, sed non valens, dies fateor et annos non paucos hactenus in vanum haec cogitando consumpsit. Nam quantum certe et ex quanto magnificae sanctitatis vestrae praesentiam et collocutionem ab initio semper desideraverim, ipsum nunc cui nuda et aperta sunt omnia, non fallaciter, sed vere et veraciter Deum testificor.
2 Infelix igitur ego in dispensanda vel administranda cura pastorali constitutus, viribusque nimirum tam mentis quam corporis prorsus pene destitutus, quia haec dispensanda vel administranda me satis inutilem, debilem et imparem conspicio, dolere tantum et flere, et de corpore mortis huius liberari magis ac magis desidero [Rom. VIII, 24]. Nunc itaque, sanctissima et inter feminas benedicta, per vos Dominum quaerere de causa mea, ex more Dominum cupio consulere, et an mihi iam ab hac ipsa occupatione et dispensatione potius cessandum et desistendum sit.
3 Si id liceret, per vos maxime vellem cognoscere et investigare. Litteris ergo sigillatis more et clausis, huius rei tenorem me, quaeso, causa Dei quantocius rescire facite, et moerens cor meum consilio et auxilio vestro in Domino laetificare.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Hortatur ad portandum strenue onus sibi a Deo impositum.]
5 Audi mystica Dei. Dominus qui possidet familiam sibi subiectam, cum aliquem de eadem familia elegit, dans illi locum sanctificationis, ut onus suum secum portet, ita tamen quod ille se excusat quod non sit dignus onus illud sufferre; tunc si dominus suus eum in hoc non audit, quia sibi placet ut onus illud ferat, dominum suum non commoveat, sed quantum praevalet, illi humiliter obediat.
6 Quod si postea in eadem causa ullus defectus alicuius utilitatis propter imbecillitatem sensus et scientiae illius subripuerit, ipsi non oberit, quia Dominus suus illud providebit. Nunc, Pater et amice, in vice Christi respice ad sermonem istum et audi: os enim tuum coeleste est, et mens tua cum nube floret: unde radix tua ascendat, ac Dominum Deum tuum adora, et indue loricam, atque militare contra bacchantia vitia, lasciviam fugiendo et avaritiam non amplectendo.
7 Deus autem quem occulte invocas, in amore tuo suscipiet te.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.712

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik