Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXIII. N. ABBATIS EBERBURDAE AD HILDEGARDEM. [Gratias immensas agit Deo pro collatis Hildegardi donis, petitque ab ea orationis suffragium.]
0 | Floribus virtutum sanctorum redimitae H. gloriosissimae ancillae Christi de Binga, N. humilis et indignus provisor fratrum in Eberburde, pro studio boni propositi, denario diurno evangelico remunerari. |
1 | Gratias immensas referre non cessabo Deo, qui vestrae personae celsitudinem tanquam lucernam ardentem non modio subtectam, sed super candelabrum posuit, qui angelica visitatione et Spiritus sui gratia vestram reverendam sanctitatem tueri ac consolari non desistit; qui etiam bonam famam opinionis vestrae non solum in regione Germaniae, sed etiam in nostris atque aliis mundi partibus longe lateque velut bonum suum odorem respersit, ut merito cum Apostolo dicere possitis: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco [II Cor. II]. Et nos congratulantes tanto pietatis vestrae culmini, dicere compellimur: Quam pulchra facta es in deliciis, filia principis, exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum [Cant. III], in quibus nos infirmi invenimus quod fugamus, et fortes quique ac robusti secundum a Deo datam vobis sapientiam solidum cibum sumentes dicere irreprehensibiliter possint: Labia tua, o sponsa, Deo dilecta. Civitas enim in monte virtutum collocata abscondi non potestis, quia columnam immobilem et inconcussam in medio Ecclesiae suae Dominus vos constituit, ut inter aerumnosa huius mundi discrimina plebs sua suo sanguine redempta per vos discat quid appetere, quid cavere debeat, et exemplis bonarum virtutum vestrarum inducta de die in diem proficiat, et de virtute in virtutem non segniter ascendens videre possit Deum deorum in Sion. Obtentu igitur precum vestrarum confisus, ac si dignus non sim coronam laborum percipere, saltem sit mihi primum fugisse supplicium. |
2 | Vestris igitur orationibus studiose me commendo, quia magnis peccatis saepius pietatem Dei offendi. Vale, domina dilectissima, et pro me indigno Deum exora, verbisque tibi a Deo datis saluta. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Hortatur ut gregem strenue doceat, et in seipsum oculos deflectat.] |
4 | Iacula quae in incredulitate et in contumelia malitiosorum verborum veniunt, similia periculoso vento sunt, qui repente ad cor hominis venit. Et haec est tempestas primi angeli, in quo ipse Deum despexit. Saepe autem video in felicitate hominis, quem Deus valde amat, quod hae poenae se illi obiiciunt, quia inimicus felicitatem illius cognoscit, ac eum in hac tempestate opprimere vult, ut cum eo cadat. Sed ipsum de sinu Dei rapere non valet. Attamen angustia et tribulatio illi ab elementis occurrunt, in illa tamen temperantia quod Deus eum observat. Sicut autem Ecclesia novam genituram novae prolis in sanguine Christi suscepit, ita oportebat et decuit dotem Spiritus sancti, scilicet aquam sanguini Christi coniungi, quia etiam tabes in sanguine cuiusque hominis est. |
5 | Sed admoneo te, o paterfamilias in monte Sion, ut facias quod sis tuba canens strenue in spiritali populo tui gregis, ut non deficiat in charitate et in obedientia, et in aeternum vivens. Et iterum in temetipso undique habe oculos ad aspiciendum iustitiam et veritatem, ita ut anima tua semper vigilet, ne in strepitu huius saeculi impediaris. |