Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXII. ABBATUM BELLAEVALLIS, G. CARI-LOCI, A. CLARIFONTIS, R. CARITATIS, ET G. BETHANIAE, AD HILDEGARDEM. [Divina in ea dona laudant, mittuntque ipsi sterilem nobilem feminam, ut, suffragantibus ad Deum illius meritis et precibus, parere possit.]
0 | Bellaevallis, G. Cari-loci, A. Clarifontis, R. Caritatis, G. Bethaniae, dicti abbates, H. praeelectae Christi, sponsae florere in gratiam et collaudare canticum. |
1 | Cunctorum spiritualium Deo largitori chrismatum toto cordis iubilo gratiarum exsolvimus actiones, qui dignationis suae antiqua miracula nostro non dedignatur renovare in tempore. Ex quo facile advertimus eius nos minime fraudari promissis, quibus suos olim consolatus est dicens: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi [Matth. XXVIII]. His licet nos indigni inveniamur promissis, eis tamen sic vestri cordis, cooperante Spiritu sancto, recognoscimus inflata praecordia, ut quamvis idiota condiendi libros, aliaque mira perplura faciendi, hisque qui inpraesentiarum sunt stupendi, coelestis mirabiliter aspiret harmonia, et ante incognita mortalibus per vos fiant manifesta. |
2 | Et quid mirum? iam enim, iam, inquam, ut vera Christi sponsa et immaculata innixa super dilecto suo, cuius laeva sub capite vestro, et eius dextra amplexatur vos [Cantic. I], qui vos in suum cubiculum duxit, suaque vobis secreta excellenter reseravit. Ut in his vos confortet Dominus sedulo vobis optantes, quatenus aliqua nobis de nostro statu divinitus vobis revelari, nobisque insinuare curetis, humillime deposcimus. |
3 | Sed haec mulier, praesentium latrix, femina nobilis est et cuiusdam amantissimi viri uxor est. Haec devotione multa venit ad te humilis et pedestris, cum in equis et multo comitatu possit venire. Causa autem haec est adventus eius. Iam multo tempore sterilis permansit, cum tamen primum pueros generavit: sed illis mortuis, et alios non gignens, dolore vehementi afficiuntur ipsa et maritus eius. |
4 | Hinc est quod ad te ancillam et familiarem Christi confugit, habens fiduciam quod meritis et orationibus tuis obtineas apud Deum, ut possit adhuc fecundari, et benedictum fructum ventris in prolis procreatione exhibere Christo. Inde est, quod nos ab ipsa et a marito eius rogati, rogamus te, ut in hac petitione pro ipsis stes apud Deum, et quod desiderant mereantur obtinere. |
6 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Post varia eis data pia monita, ait in Dei voluntate esse fecundare vel non fecundare matronam, interim oraturam se pro ea pollicetur.] |
7 | O personae quae per gratiam Dei in Dominica vocatione pastoralis curae estis, discite primam vocationem Adae, cum Deus illi dixit: Ubi es? [Gen. III.] quando per inobedientiam praevaricator exstitit. Tunc etiam illi nomen quasi tenebrosa terra erat, et Deus ipsi vestitum dedit, sciens quod propter eum tunicam humanitatis sumpturus esset. |
8 | In qua etiam clara voce misericordiae illum revocabat, quando peregrinus filius in semetipso ad memoriam sui rediit, cum dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo [Luc. XV], et pater eius ipsum in gaudio suscepit, Nunc decet vos magistros, ut in primo oculo claritatis videatis, quod Deus per alienam viam Adam revocavit, scilicet per osculum humanitatis in saginato vitulo, sic dicens: Homo per inobedientiam perierat, sed eum per poenitentiam reducam. Sed et in excelsum montem ascendite, ac in valle tabernacula facite, et in eis diu manete. |
9 | Cum enim sursum aspicitis, Deum sequendo montem ascenditis. Tunc etiam in profundam humilitatem respicite; quoniam Filius Dei in humanitate sua totum hominem portavit, ac in omnibus operibus vestris, scilicet in vobismetispis ac in aliis humilitatem attendite, et in ea diu perseverate. Cavete ergo ne mens vestra similis sit nigro monti, ubi in ignitis carbonibus aera fiunt per artes fabrorum. |
10 | Hoc squalidi mores in mala consuetudine sunt, interdum cogitando, interdum desiderando, interdum operando quae inutilia sunt, quae sanctitatem non parant, sed quae laesionem lasciviae faciunt. Ista, milites Dei, fugite et lucem illam inspicite quam aliquantulum gustastis, et ad sanctitatem citius surgite, quia nescitis quando finem accipiatis. |
11 | Deus enim rationalitatem homini dedit. Nam per verbum Dei homo rationalis est. Irrationalis autem creatura velut sonus est. Sic Deus omnem creaturam in homine constituit; sed rationalitati duas alas dedit, quarum dextra ala bonam scientiam, sinistra autem malam scientiam significat. In his homo est quasi volatilis sit. Homo etiam velut dies, et velut nox est. Cum autem dies noctem in homine opprimit, homo bonus miles nominatur, quoniam in militari virtute malum superat. |
12 | Unde vos, o filii Dei, Christo per diem militemini, et in quiete mentis nebulam fugite, quae diem obnubilat, ac etiam nocturnas insidias quae per propriam voluntatem in dilatatione cordis nimietatem loquuntur declinate, et estote dies quae a cadente rore in mane tangitur, et quae postea in placida temperie temperatur, ita quod omnia in discretione probetis, et quod vobis et aliis bona recte provideatis. In cavernis ergo columbae cum pura simplicitate habitate, ut vocem exsultationis et salutis in tabernaculis iustorum habeatis. |
13 | Nam Deus vitalem vocem spiraculi vitae in rationalitatem posuit vocem scilicet exsultationis, quae cum bona scientia Deum in fide vide et cognoscit, et eadem vox in bene sonante tuba cum operibus benevolentiae sonat. Vox enim amplexionem charitatis habet, ita quod etiam humilitate mansuetos colligit, et misericordia vulnera ungit. |
14 | Charitas etiam cum torrente aqua Spiritus sancti fluit, videlicet cum pace bonitatis Dei. Humilitas quoque hortum cum omnibus pomiferis gratiae Dei parat, quae circulum omnis viriditatis donorum Dei habet. Misericordia autem balsamum sudat ad omnes necessitates quae homini adsunt. Haec etiam vox charitatis in symphonia omnium laudum salutis sonat. |
15 | Ipsa quoque per humilitatem in excelsum sonat, ubi Deum videt, et ubi cum victoria contra superbiam pugnat. Ista enim vox per misericordiam lacrymabili et iucunda voce clamat, quia pauperes et claudos ad se colligit, et quia sic auxilium de Spiritu petit, ut haec omnia bonis operibus impleat. Ipsa enim in tabernaculis sonat, ubi sancti per aedificia illa fulminant quae sibi in hoc saeculo praeparaverunt. |
16 | Vos autem, o filii Dei, voci bonorum vos adiungite ubi iussi sunt, et Deus suscipiet vos, quoniam vos vult, et in aeternum vivetis. Quod vero matronam Dei adiutorio fecundari petitis, hoc in Dei voluntate et potestate est, quia ipse novit ubi prolem concedat, ubi prolem auferat, quoniam non secundum visum hominum, sed secundum interius iudicium iudicat. |
17 | Ego enim, quoniam rogastis, pro ipsa Deum orabo, sed ipse faciat quod inde pie et misericorditer fieri disposuit. |