Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXXI. NICOLAI ABBATIS HALESBRUNENSIS AD HILDEGARDEM. [Consolatorias ab ea petit litteras.]
0 | Venerabili in Christo multum dilectae matri dominae H. de S. Ruperto, frater NICOLAUS dictus abbas in Halesbrunnun, quidquid optari potest felicius vel sperari sublimius. |
1 | Certus de vobis, quod universis utiliora providere iucundum semper habueritis, precor attentius ut et mihi solito affectu consulatis. Cur autem tandiu sanctitatem vestram non visitaverim, credo vos non latere, cum medullitus id desideraverim. Verum quod nequeo opere, mente perago. Utrumne hoc ita sit, non opus est praeter vos alio teste. Nunc vero supplex peto, quaero, pulso, ut mihi per vos divina detur consolatio, scilicet ut litteris vestris praemonear, et sanctis orationibus a malo eripiar. Nam Deo nihil est impossibile, nec vobis hoc denegari scimus. Valete. |
2 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Bonam ipsius ad Deum intentionem laudat, hortaturque ad laborem.] |
3 | Lux vera in lumine dicit per os Sapientiae: Vetus lex officialia signa reliquit, et in auditione verbi taedium habuit, nec laborare voluit, ac sic finita est. Tunc Ecclesia in vexillo Regis surrexit, et eamdem legem in purissimo oculo observavit, nec taedium habuit, sed libenter laboravit. Sic tu, o probe miles, fac. Et iterum: Cum vir praeliator exercitum suum educit, si vexillum suum aliquis vilis homo cadere permittit, alius vir fortissimus illud elevat ac strenue portat, propter quod dominus suus ipsum valde amat, et magnum praemium ei dat. |
4 | Sic et tibi fiet, si in vice Christi strenue cum eo laboras. Mens autem tua in quadam bona intentione ad Deum rutilat, sed quidam ventus turbinis cuiusdam inutilitatis te fatigat, quem tamen Spiritus sanctus a te abiiciet. Et plateae quarumdam civitatum lutulentae sunt, et calceamenta quorumdam hominum putredine plena sunt, ac iustitia cum iniquitate obnubilata est, et praecepta legis cum praevaricatione praeceptorum Dei violata sunt. |
5 | Quapropter pastores ululent, et cinere se aspergant, quia constituti gradus Ecclesiae iam scire nolunt quid sint. Nam caput oculis caret, ac pedes itinera non habent, quoniam flagitia superfluae iniquitatis hominum de manu Dei nondum ad plenum purgata sunt; sed tamen eadem mala non post longum tempus finientur, et melior lux priore lucebit. |
6 | Nunc autem quidam homines in duas partes cordis sui divisi sunt, scilicet in alteram partem, quod cum elatione propriae mentis omnia scire volunt, in alteram vero quod odio habent profectum illorum qui in via recta ambulant. Hos pessima diabolica turba, quae cor mali nominatur, acerrime et noxie fatigat. Et hoc genus malignorum spirituum contradicere non audet illud quod Deus construxit, sed unamquamque causam aliene distrahit, ita ut quod ipsi in perditione volunt et eligunt, hoc in aestimatione sua bonum et sanctum in Deo esse dicunt, et sic in magna irrisione populum ducunt. |
7 | Sed quomodo hoc genus effugiendum est, in humilitate et stabilitate fidelium hominum destruitur. |