Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXX. R. ABBATIS ZWETELLENSIS AD HILDEGARDEM. [Consilium petit an curam pastoralem dimittere debeat.]
0 | Sanctae ac venerandae matri H., R., servus servorum Dei de Zwetel, Regem regum in decore suo videre in terra viventium. |
1 | Gratiam Dei in labiis vestris esse diffusam probat manifestatio Spiritus data vobis ad multorum utilitatem. Nam illum qui ex Deo est spiritum sapientiae et intellectus accepisse vos credimus, qui ubi vult spirat [Ioan. III], et cui vult miseretur, et quem vult indurat [Rom. IX]. Haec mihi scienti placuit his litteris prudentiam vestram consulere, imo prudentiae vestrae actorem Spiritum sanctum ad discutiendam caliginem mentis meae per vos invocare. Nam porto onus grave, pastoralis scilicet curae officium, quod usque in finem portare mihi tantae rei nec vitae merito, nec sapientiae doctrina congruenti difficile est ac laboriosum, deponere vero aeque periculosum. |
2 | Obsecro igitur vestram sanctitatem ut in hac fluctuatione pusillanimitatem meam consolemini, et quidquid placuerit Spiritui sancto mihi rescribere dignemini. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Pia et salutaria ad suorum regimen ei dat monita.] |
4 | In mente tua cogitando exaggeras quod de unoquoque labore quiescere vel desistere velis, ac sic manum ad operandum opus magistri tui non levas, sed frementibus dentibus intra te dicis: Omnia quae mihi contradicendo adversantur sustinere non possum. Tempus enim istud tempori filiorum Israel simile est, quo illorum praepositi praecepta Dei eos instruendo valde laborabant; sed ipsi in lacum proprietatis eorum Deum contemnendo aspexerunt. Hoc etiam nunc in filiis Israel, scilicet in spiritali populo, qui in contemplatione Dei est, contingit. Sed filii Israel quomodocunque peccaverunt, Deus nunquam eos sine magistro esse dereliquit. |
5 | Novissime quoque immaculatus Magister venit, qui in humanitate sua omnem iniquitatem vulneravit, et qui super omnes potentissimus fuit, quia nullus ei simul apparuit. Sed quod ille ab iniustis passus sit, et quale exemplum magistris reliquerit, attende. Sed tu intra te dicis: Nullum bonum in ipsis perficere possum. |
6 | Nunc autem in teipsum respice, et quomodo eos portes et sustineas vide, ita quod nec ipsi tecum culpentur, nec tu cum illis culpabilis sis. Qui vero iustitiam diligit et iniustitiam affligit, nec ei in ullo communicat, etiamsi a discipulis non, audiatur, iustus est. Christus enim dilectos et electos suos collegit, quamvis a cunctis hominibus receptus non sit. |
7 | In teipsum etiam respice cum circumcinctione iustitiae Dei, ut scriptum est: At intus in fimbriis aureis circumamicta varietate [Psal. XLIV], hoc est in animo ac in corde tuo mansuetus et mitis esto. Et hoc quoque in fimbriis aureis, ita ut haec dilatando sapienter facias, ac eum circumcinctione iustitiae subditos tuos corripias, charitatem cum varietate illa habens, quod eam ubique spargas, quemadmodum venti in viribus suis divisi sunt. |
8 | Aquilo namque percutit, et nullo modo parcit; sed alius ventus isti in aliquo similis est qui eum sustinet. Alios vero ventus his in blandimento obvius est; sed alius omnes eos temperat. Aquilo enim firma correptio est, in qua quaedam ira latet. Sed quidam alius ventus eum cum severitate et discretione sustentat, ut homo iuste corripiat. Ventus autem qui ipsis declivior est hominem misericordiae et pium esse docet, ita quod in seipso etiam unumquemque alium hominem esse recordetur; et ita ventus iste oculus eorumdem ventorum est. |
9 | Sed ardens ventus omnes ventos istos cum charitate temperat et dividit, ac discernit, scilicet ne aquilo cum cadente morbo cadat, sicut Satan cecidit; sed ut in rectitudine perseveret, et ut ille ventus, qui severus est, in constantia iustae vindictae consistat, quomodo scriptum est: Irascimini et nolite peccare [Ephes. IV]. Hoc est, ira talis esse debet, ne ipsa iniquitati societur consentiendo, et ne hominem odibili crimine totum conciliet. |
10 | Unde et lenior ventus ille praedicto ardente vento temperatus, cum discreta correptione persistat, ut ille facit qui filium suum cum virga percutit, quem tamen diligit. Tali modo teipsum tempera, divide, ac discerne, et in fide ac in timore Dei te corripe, et tunc ioculatrix vitiorum et obnubilatio inquietorum morum a te fugabuntur, ac ignis Spiritus sancti in te ardebit. |