Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXIX. W. ABBATIS BOSONIS-VILLAE AD HILDEGARDEM. [Persecutiones et calumnias passus, ab ipsa orationes et consolatorias litteras petit.]
0 | W. Dei gratia, licet indignus, Bosonis-villae abbas, H. dilectissimae suae ac Deo dicatae virgini, illud quod felicissimum in vita aeterna est. |
1 | Quoniam in tribulationum procellis portum salutarem omnibus ad te confugientibus gratia Dei te donavit, idcirco et nos periclitantes, manus ad te supplices extendere non dubitamus. Praesenti igitur litterarum cautione tibi insinuamus, quod ecclesiam nostram, quae per Dei misericordiam annis multis in magno honore habita est, iam peccatis nostris exigentibus, detestandus infamiae rumor asperserat. Nam quidam ex nostris incentores malorum, suggerente eis, qui bonis semper infestus est, diabolo, domum nostram, nos et totum conventum qua possunt perturbatione gravare non desinunt; et ut totum concludamus, egerat hoc effrenata eorum superbia, ut universi peccata nostra latentia iam patuisse dicant. |
2 | Huiusmodi ergo oppressionis sarcinam sublevationis causa deferentes ad te, petimus humiliter ut super hoc aliquod consolationis verbum nobis rescribas; ante omnia et ut orationibus tuis Deo et hominibus nos reconcilies, instanter rogamus. Vale. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Monasterium ipsius Dei auxilio sustentari docet, monetque ut quaedam vitanda fugiat.] |
4 | In visione qua anima mea frequenter videt, vigilans aspicio in loco tuo turbinem, quasi in aliqua vicissitudine nubis rutilantis et nigrae ac turbidae, et ipsum locum valde commotum. Sed in anima tua tres colores video. Primum in nigredine malitiae et iracundiae, secundum in fumo gustus inutilitatis, tertium in similitudine rutilantis aurorae benevolentiae et suspirii ad Deum anhelantis. |
5 | Gloriosum autem lumen in aliquibus turbae tuae video ad Deum ascendere, unde Deus ipsum locum in auxilio suo sustentat. Tu autem, probe pastor, agrum illum aspice, qui in plenitudine fructuum a Deo benedictus est, et super quem nigra nebula venit, quae eum valde laedit, ac fructum suum peiorem priore facit. Hoc est taedium et malignitas quae in corde illius sunt qui bonum scit et perficere potest, sed in utraque parte, scilicet taedii et malignitatis, mentem suam occupat, et sic a bono opere impeditur. Fili Dei, ista fuge, et in fructuoso agro igne Spiritus sancti operare antequam dies illa veniat, quod plus operari non valueris. |