monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 68
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXVII B. ABBATIS S. EUCHARII AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA LXIX. W. ABBATIS BOSONIS-VILLAE AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXVIII. L. ABBATIS S. EUCHARII AD HILDEGARDEM. [Suam erga eam testatur reverentiam, oratque ut de sibi commisso negotio rescribat.]

0 Sanctae et Deo dicatae virgini H., matri suae dilectae, L. solo nomine abbas de S. Euchario salutem, et tantae devotionis affectionem, quod si quis praeter me sciret, vel nihil, vel ea quae non sunt scibilia sciret.
1 Satis ridiculosum videretur si aquilas papiliones, si cervos pulices, si leones lumbrici missis litteris salutarent. Sic, imo plusquam sic mirandum, vel ut verius dicam ridendo, quod peccator in divinis vel humanis artibus parum, vel nihil valens, illi scribere praesumit quam Deus cum mirabili castitatis praerogativa, tam alta et tam insigni mirificavit ingenii excellentia, ut non solum philosophorum et dialecticorum, verum etiam antiquorum prophetarum exsuperes acumina.
2 Temerariae tamen praesumptioni, mater piissima, solita benignitate non denegabis veniam, cum rescribendi causa fuerit familiaritatis audacia. At tibi scribendum et ad te saepe veniendum non me viae absterrebit difficultas, dum sermonum tuorum me invitet utilitas, tanto gratior, quanto maiori fuerit studio comparata. Gratius enim possidemus quae cum labore acquirimus. Unde, domina, nostra te non moveat improbitas, quoniam vires quas tibi corporis denegat infirmitas, compatiens administrabit charitas.
3 Litteras a te promissas cum magno desiderio exspecto, quas per praesentium latorem mittere non differas. Sed et etiam quod tibi visum fuerit de negotio tibi commisso rescribas.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS [Docet quomodo suos erga subditos se gerere debeat.]
5 In vera visione vidi et audivi haec: Quidam vir hortum studiose colebat, sed nebula superveniens illum arefaciebat, et vir ille eumdem hortum incultum dimisit, postea eumdem hortum fodiendo evertit, et rosas et lilia ac alia bona aromata in illo posuit; sed iterum flores herbarum istarum de superveniente turbine commovebantur. Tunc idem vir intra se dicebat: Agrum de horto isto faciam, in quo triticum et hordeum seminabo.
6 Nunc tu, qui Pater nominaris, audi. Hortus iste initium tuum erat, quod primum per variam vicissitudinem aliquantum nebulosum fuit, sed postea per admonitionem Spiritus sancti, illud ad meliorem partem convertisti, et in Spiritu sancto velut in bonis herbulis delectabaris. Taedium tamen te interdum fatigavit, quemadmodum turbo flores inclinat.
7 Nunc Deo placuit quod agricolam te constituit, ut cum magna sollicitudine undique circumspicias, et aratrum recte in terra ponas; quoniam tibi non proderit quod per taedium torpeas. Haec secundum exempla sanctorum facies, et in eorum moribus mores pii Patris disces. Bonos et rectos ama, vanos autem et delinquentes corripe, ac eos qui ut lapides duri sunt patienter tolera, ne cum duritia, ne cum impetu irae sicut aquila super eos cadas, sed ut omnia cum moderatione facias.
8 Sic fac ne gregem Christi dispergas. Te ipsum quoque coerce, et secundum Regulam doctissimi magistri vive, et de fortissimo viro instruere, qui aquas produxit et eas in rivulos divisit, et qui terram facit germinare et pomiferam florere; et qui montes exaltavit, et eos super valles posuit; et qui firmamentum cum omnibus ornamentis suis constituit, et qui ventos eduxit flare, ac aerem cum igne volare.
9 Idem etiam vir beatus est, quia omnis beatitudo ab ipso procedit, et vir nominatur, quoniam omnia creavit, et omnia quae virtuosa et fortia sunt viriliter pertulit. Ergo sensum tuum rivulis aquarum Scripturarum et conversatione sanctorum et quomodo vivebant imbue, et corpus tuum prohibe, ne divitias diaboli, sed virtutes per bonam doctrinam faciat germinare, atque montem virtutum attende: et hoc per humilitatem facito, et in fratribus tuis flores velut de arboribus producito.
10 Sol quoque esto per doctrinam, luna per differentiam, ventus per strenuum magisterium, aer per mansuetudinem, ignis per pulchrum doctrinae sermonem. Haec in pulchra aurora incipe, et in rutilante lumine ea perfice, in quibus etiam strenue persiste, ut in aeternum vivas.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.705

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik