Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXVII B. ABBATIS S. EUCHARII AD HILDEGARDEM. [Dona Dei in ipsa laudat, eiusque precibus se commendat.]
0 | HILDEGARDI, margaritae praelucidae, B. pauper Christi servus et abbas de S. Euchario immeritus, in virginitatis proposito placere virginum sponso. |
1 | Audivimus et novimus famam vestrae virtutis, imo virtutem quae operatur in fictili vase vestro divinae pietatis. Audivimus et novimus, statimque propheticum illud expletum in vobis consideravimus: Bonum est viro, cum portaverit iugum, etc. [Thren. III], vere multum et super vos extulistis: quia quod nos aggredi formidamus, in virili animo supergressa sic in consuetudinem duxistis, ut cum Apostolo dicatis: Nostra autem conversatio in coelis est [Philipp. III]. Sed nos, licet, tumultuantis saeculi fluctuationibus impediti, salutare sanctitatem vestram per nuntios nostros diu supersedissemus, in nullo tamen refriguisse credendus est ignis ille charitatis, qui semel erga vos ardere coepit in cordibus nostris; unde et in nullo minus beatitudo vestra memoriam pusillanimitatis nostrae apud eum, cum quo unus spiritus estis, habeat, et idem pro nobis et pro loco nostro agere commissas vobis sorores incessanter admoneat, admonitoria quoque verba vestra desideramus, et vos semper bene valere ex omnibus visceribus nostris exoptamus. Valete. |
2 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Pia ei dat monita, praesertim, ut in subditos mansuetudinem exerceat.] |
3 | Qui est dicit: O homo, tu indutus es lorica fidei, et circumamictus cingulo sanctitatis. Velut homo faciem suam in speculo videt, non habens in hoc plenum gaudium, quia interdum dubitat utrum facies ipsius pulchra sit, an non. Nam mens tua similis est aedificio quod a longe aspicitur, et quod nebula aliquando tegit. |
4 | Sed et praeceps es sicut sarcina, quam portator in venditione portat. Unde vide utrum utilior sit bos, an asinus; an viridis terra, an arida; an nomen, an pronomen; an mons, an vallis inter inimicos hominis. Sed probus magister multo utilior est caetera turba. Quemadmodum et aer utilis est, diversos fructus in alis suis producens. Opera enim hominis parum valent sine providentia magistri. |
5 | Nunc cave ne tabescas in magistratione quamdiu velut oculum unum habes vitae; sed praebe lumen tuis in materna dulcedine, et vulnera eorum terge sine fama tyrannidis, quoniam bonus medicus vulnera hominum cum misericordia ungit, nec in hoc tardat. Nam propriae ovi suae osculum dedit, et in sanguine suo eam lavit. |
6 | Tu autem, o homo, misericordiam, scilicet pulchram amicam regis, in thalamo mentis tuae pone, et suavissima charitate indue sanctitatem sicut purpuram, ac sicut diadema decoris atque dulcissima aromata in sinum tuum collige, et in aeternum vives, sicut mons myrrhae et thuris. Vigila ergo, portans onera tua cum clave remunerationis, ita ut cum sol super omnia sine turbine diversarum tempestatum radiat, ibi utiliter tibi appareas. |