monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 78 > 66
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXV. BERTHOLDI ABBATIS ZWNIELDENSIS AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA LXVII B. ABBATIS S. EUCHARII AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXVI. G. ABBATIS SALEMENSIS AD HILDEGARDEM. [Abbas Rettinhasilis electus in abbatem Salemensem, cupiens utrique praefecturae renuntiare, quaerit ab ea Dei investigari voluntatem.]

0 Dilectissimae in Christo dominae et matri suae H., G. minister fratrum in Salem, si quid potest peccatoris oratio.
1 Omnis qui amat Christum, hic etiam Spiritum Christi habet, et nemo potest dicere: Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto [I Cor. XII]. Tu vero, mater dulcissima, speciali a caeteris Christi membris dono sancti Spiritus finem huius mundi visitare missa es. Sanctus enim veraciter Spiritus per te atque in te sicut in organo suo loquens, apertissime agnitus revelatur.
2 Denique vidi et legi maxima sacramenta mysteriorum Dei, quae per te in libro a te scripto Dominus scientiarum indignis hominibus aperiens reseravit. Credo itaque et certissime teneo Spiritum veritatis qui a Patre Deo Filioque procedit, contra mendacii Spiritum, qui a patre diabolo in proximo venturus est, per te et loquendo coruscare, et coruscando fulgurare.
3 Tecum igitur sicut cum sponsa et famula Christi et conscia secretorum Dei pro anxietate cordis mei, humiliter ac simpliciter voluntatem opinionis requiro, si tamen hic affectus et hoc desiderium non est contra ipsius voluntatem. Communi fratrum de Salem consilio, abbate ipsius domus defuncto, in patrem electus sum, cum et ante per multa tempora eamdem curam pastoralem, licet inutiliter, in Rettinhasili administrassem.
4 Deus, qui occultorum cognitor est, ipse novit quoniam et istam et illam administrationem semper omnino invitus habui et habeo. Quapropter, quaeso, sancti Spiritus voluntatem simpliciter quaerenti mihi simpliciter de hac re insinues, scilicet ut si cautius et salubrius est hoc onus abiicere, digneris mihi dicere; sin autem, et hoc per te scire merear.
5 Quidquid tamen volueris, sigillatae litterae mihi a te per latorem praesentium transmissae referant. Vale, mea domina, in Domino.
6 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Eum qui propter fidem susceperit ovile regendum, curam pastoralem dimittere non debere; eum vero esse praevaricatorem qui ovile relinquit ut aliud suscipiat.]
7 Quicunque agrum vel ovile propter fidem procurationis susceperit, ipsa dimittere non debet, sed sicut paterfamilias ea reget. Qui enim ovile suum relinquit et aliud recipit, praeceptorum Dei praevaricator nominatur. Tu autem pastor secundum pietatem Patris, et secundum curam pastoris virgam correctionis habe. Pastor etiam furem non faciat se. Quomodo? Fur enim quae vult aufert, et quae non vult dimittit.
8 Sic quoque multi pastores secundum propriam voluntatem quod volunt eligunt, et quod nolunt reprobant. Saepe etiam perfectos discipulos contemnunt, et vagos atque vanos requirunt. Pius namque pater in omni dilectione filium suum corripit, et quod bonum est ipsi non abstrahit. In congregatione autem tua quosdam per bona opera et per patientiam rutilantes sicut auroram video, sed maiorem partem per vicissitudinem morum et per vanitates nebulosas, et proprietatem suam in verbis excusationis cerno.
9 Hos admone et corripe quantum poteris. Deus enim vetus et novum testamentum elegit, et ea filiis suis reliquit, ut per Spiritum sanctum recta lege vivere docerentur. Deus autem te vult. Vide ergo ne ab illo discedas.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.703

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik