Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXV. BERTHOLDI ABBATIS ZWNIELDENSIS AD HILDEGARDEM. [Persecutiones patiens quaerit ab ea aliquod consolationis praesidium.]
0 | HILDEGARDI, ancillae Dei de Monte S. Ruperti in Pinguis, BERTHOLDUS Zwnieldensis, solo nomine abbas, pulvis et cinis, si quid potest oratio peccatoris. |
1 | Colloquium vestrum iam multo tempore desiderans volui ore ad os clamorem vobis facere de iniuriis et tribulationibus quas crudeles persecutores mihi inferunt, dum me ad nihilum redigere contendunt. Licet enim consolationibus verborum vestrorum factus sum saepe laetior, obscuritatibus tamen eorum, eo quod non pene intellectui meo paterent, factus sum tristior. |
2 | Unde nuntium hunc ad vos mittens lacrymosis et miserabilibus petitionibus aures vestras pulso, ut pro capacitate ingenioli mei super angustiis quae nobis incumbunt voluntatem Dei inquirentes, aliquod solatium per litteras mihi remittatis. Valde enim pertimesco, ne mens mea tempestate insolitae tribulationis dispergatur, et ne profundo desperationis immergatur. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Declarat filium haereditatis virga vulneratum propter inquietudinem morum mentis suae.] |
5 | Lux vivens dicit: Quemdam hominem vidi, quem quasi debilem ac claudum in praecellentia magisterii dimisi. Quomodo? Qui in imbecillitate carnis suae velut nudi naufragi rebelles erant, hos ipse fugit propter timorem belli. Sed nunc illum video sicut humilem et flebilem peregrinum. Unde illum inspicio velut filium haereditatis, virga verberatum propter inquietudinem morum mentis suae. |
6 | Volo autem eum in primitivam Ecclesiam restituere, quasi felicem hominem, cum mons in Tauro demergitur. Nunc in aeternum vive. |