monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 57 > 64
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXIII. H. ABBATIS MULEBRUNNENSIS AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA LXV. BERTHOLDI ABBATIS ZWNIELDENSIS AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXIV. B. ABBATIS S. MICHAELIS BAMBERGENSIS AD HILDEGARDEM. [Ut divinam imploret misericordiam, quatenus flagellum quod affligitur, temperet, et ut proxime de hoc saeculo migraturam animam habeat commendatam.]

0 Dominae H. summo Regi desponsatae et sororum de S. Ruperto magistrae, B. de S. Michaele in Bavenbergh abbas immeritus, quidquid valet oratione et devotione.
1 In amore ipsius qui sanguine proprio nos redemit vos fervere audimus, quem etiam iuxta modulum nostrum, ut munera vobis collocata perpetuo custodiat obnixe flagitamus. Magno autem cordis desiderio praesentiam vestram desideramus. Verum peccatorum obstaculis praepedientibus huc usque id adipisci nequivimus. Per ipsum ergo quem amatis, dulcedinem vestram quam intime exoramus, ut Domini misericordiam pro me imploretis, quatenus flagellum misericordiae quo me tetigit, et quotidie me tangit, taliter temperare dignetur, ut hic salutem et in futuro misericordiam et gratiam invenire merear.
2 Quod si praedestinatio divina in proximo, ut spero, de his tenebris me vocare dignata fuerit, volo animam meam vestris manibus et orationibus commendari. Scripta autem consolationis vestrae per praesentem nuntium nobis dirigite.
3 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ut strenue vigilet et virgam patris honeste ferat sibi profuturam.]
4 In ignea admonitione praedestinatum est; quod viva voce populus iste auditurus sit, quod de torrente lapide haurietur in obscuritate mysteriorum Dei. Sed te video in intentione tua aliquando ut aurora rutilantem, sed tamen laborem et angustiam interdum in temetipso et in aliis habentem, ita quod inde tam fortiter fatigaris, quasi ignores quid facere possis.
5 Nunc autem nobilissimum Patremfamilias te admonentem audi: Vigila strenue et surge in lumine, ut virgam ipsius honeste in die feras, nam si exterior homo in flagello Dei aliquando fatigatur, interior tanto fortior exsurgit, de fortissima vi, quae te sustentare vult in circumeunte rota gratiae suae.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.702

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik