Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LXIII. H. ABBATIS MULEBRUNNENSIS AD HILDEGARDEM. [Anxius de regimine animarum eius exposcit orationum suffragia.]
0 | HILDEGARDI matri et sorori venerandae, H. abbas nomine Mulebrunensis (utinam merito!), perpetuam salutem a Domino. |
1 | Audivimus de te bona, o Christi famula. Audivimus, et bonorum omnium largitori grates exsolvimus. Ego ergo qualiscunque non sine spe exauditionis ad te scripta dirigo, et orationum tuarum aliquod singulare suffragium deposco. Commissum enim habens arduum et anxium, regimen scilicet animarum, peto, quaero, pulso per te a Domino adiuvari possibilitate et effectu felici. |
2 | Non autem tibi sit onerosum et indignum epistulae tuae scripta mihi remittere, quibus instruatur, confortetur, consoletur corpus meum et anima. Vale. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Hortatur ad bona opera et ad frenandas in se saecularium rerum curas.] |
4 | Prudens vir veracis lucis. O homo, haec verba audienda sunt: Homo qui ad vitam transire vult, debet habere speculativam spectionem animi viventium oculorum, quia Deus in talibus factis vigilat. Nam cum venerit inguinaria submersio cinereae causae diversa crimina evomens; tunc homo frenet gustum mentis suae, et tabescat in importabili facto duritiae, surgens ad auroram lucis, id est ad misericordiam quae mortem stravit, et squalida viscera gehennae contrivit. |
5 | Ubi eadem misericordia abstersit crimina hominum. Sic habeat homo fenestras ad restaurandum semetipsum in bono. Sed, o tu qui generosus es in voluntate tua, attende quod multa flumina undarunt in te, rixando in magno strepitu. O fortis ligatura, totque mammas voluptatum pullulantium vitiorum. Sta quoque in exemplo turturis, flectens genua tua quando te ipsum vincit. |
6 | O vivens figura, aperi clausuram mentis tuae in pulchra facie, quod decet te in conspectu summi Regis. Cave etiam ne sis vehemens plumbum propter duritiam oris tui, si non unxeris vulnera dolentium cicatricum. Osculare autem Deum in mente tua, et desideria tua non erubescant in bona voluntate sua perficere recta et iusta opera. Nunc sit tibi refectio in labore tuo, et frena in te saeculares causas, et faciem animi tui fac decoram columbae, ita ut fenestrae coelestis Ierusalem suscipiant te. |
7 | Dominus non derelinquet te, sed dabit tibi refectionem salutis. |