monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 60
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LIX. EIUSDEM AD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA LXI. G. ABBATIS ET FRATRUM BRUNWILLARENSIUM AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LX. G. ABBATIS ET FRATRUM BRUNWILLARENSIUM AD HILDEGARDEM. [De muliere daemoniaca] [Vide lib. III, cap. 2, Vitae sanctae Hildegardis, a Godefrido et Theodorico monachis scriptae, quae exstat initio huius voluminis.].

0 HILDEGARDI dominae et matri venerandae, totisque visceribus amplectendae Christi sponsae, et Regis altissimi filiae, G. qualiscunque Brunwillarensis coenobii provisor, cum suis fratribus in valle lacrymarum sedentibus, ut possunt, in orationibus omnimodae dilectionis devotum famulatum.
1 Quamvis, amantissima domina, facie nobis sitis incognita, virtutum tamen vestrarum fama nobis estis celeberrima, et licet absentes simus corpore, spiritu tamen vobis praesentes sumus assidue, et qualis sit erga vos nostrae dilectionis affectus, novit scientiarum Dominus. Auditum est itaque in terra nostra, et celebri sermone vulgatum verbum hoc, quod factum est de vobis a Domino, qui [forte quia] fecit vobis magna, qui potens est, et sanctum nomen eius.
2 Sed quibus quantisque miraculis in vobis clarescat fons vividae lucis, tam nomen, tam clerus, quam populus, et rerum protestatur eventus. Nam in vobis fulget opus non humanum, sed divinum, gratia praecedens, donum praepollens, quod non dictat humana ratio, sed quod procedit ex fonte lucidissimo. Sed quid moramur? Flere magis libet, quam loqui.
3 Ergo sanctitatis vestrae, o domina piissima, dulcedo non reputet temeritati, quod in simplicitate cordium, sed nimia necessitate compellente, aperire vobis causam necessitatis nostrae praesumimus, quoniam a vobis bonum consilium recipere non dubitamus. Nam quaedam nobilis femina a maligno spiritu per aliquot annos obsessa, per amicorum manus ad nos deducta pervenit, quatenus adiutorio beati Nicolai (sub cuius patrocinio sumus) ab hoste imminenti liberaretur. Sed versutia et nequitia callidissimi et nequissimi hostis tot hominum fere millia duxit in errorem et dubium, quod Ecclesiae sanctae maximum timemus detrimentum.
4 Nam omnes nos cum multitudine populi pro liberatione feminae istius iam per tres menses multis modis laboravimus, et quod sine moerore dicere non possumus, peccatis nostris exigentibus, nihil profecimus. Omnis itaque spes nostra post Deum in vobis est. Daemon enim iste nunc quadam die coniuratus, tandem manifestavit nobis mulierem hanc obsessam liberandam esse per virtutem vestrae contemplationis, magnitudinem divinae revelationis.
5 Nunquid et magna in eius liberatione intendit Deus? Utique. Itaque largissima benignitas nostri Redemptoris laborem nostri negotii et moeroris, sed et laetitiae et exsultationis, per vos plenissime consummare dignabitur, ut omnis error et infidelitas hominum adnihiletur, et obsessa famula Dei liberetur, ut cum Propheta dicamus: A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris [Psal. CXVII, 23], et: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus [Psal. CXXIII, 7]. Quid ergo Deus de his vobis insinuaverit, seu visione revelaverit, nobis sanctitas vestra litteris designare studeat, obnixe et humiliter deprecamur. Vale.
7 RESPONSUM HILDEGARDIS [De muliere liberanda consilium dat.]
8 G. ecclesiae Brunwillarensis abbati, H. Cum flagellis Dei sim longa et gravi aegritudine constricta, vix aliquantulum petitioni vestrae respondere valeo. Haec a me non dico, sed ab illo, qui est. Diversa genera malignorum spirituum sunt. Hoc vero daemonium, de quo quaeritis, has artes habet, quae moribus hominum in vitiis assimilantur: unde et cum hominibus libenter manet, ac ideo etiam crucem Domini et reliquias sanctorum, ac caetera, quae ad servitium Dei pertinent, aliquantum negligit, et deridet, nec multum pertimescit.
9 Ea quidem non diligit, sed fugere dissimulat, velut aliquis stultus et negligens homo verba et minas, quae sibi a sapientibus inferuntur, parvipendit: quapropter et difficilius, quam aluid daemonium, expellitur. Nam nisi ieiuniis, flagellis, orationibus, eleemosynis, ac ipso iussu Dei [deesse videtur non] eiicietur. Audite ergo, et non responsum hominis, sed ipsius qui vivit.
10 Eligite septem boni testimonii, et quos vitae meritum probat, sacerdotes in nomine et ordine Abel, Noe, Abraham, Melchisedech, Iacob, et Aaron, qui viventi Deo sacrificium obtulerunt, septimum in nomine Christi, qui seipsum Deo Patri in cruce obtulit: et ieiuniis, flagellis, orationibus, eleemosynis, et missarum celebrationibus praemissis, humili intentione et habitu sacerdotali, cum stolis ad patientem accedant, et eam circumstantes, unusquisque eorum virgam in manu teneat, in figura virgae, qua Moyses Aegyptum, mare Rubrum, petramque praecepto Dei percussit, ut sicut Deus ibi per virgam miracula ostendit, ita et hic pessimo hoste virgis eiecto, seipsum glorificet. In figura septem donorum Spiritus sancti septem sacerdotes erunt, ut Spiritus Dei, qui in initio ferebatur super aquas, et qui inspiravit in faciem hominis spiraculum vitae, spiritum immundum ab homine fatigato exsufflet.
11 Et primus, qui in nomine Abel erit, virgam in manu tenens, dicat: Audi, maligne et stulte spiritus, quicunque in homine isto habitas, audi verba haec non per hominem praemeditata, sed per illum, qui est, et qui vivit, manifestata, etc.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.847

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LIX. EIUSDEM AD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA LXI. G. ABBATIS ET FRATRUM BRUNWILLARENSIUM AD HILDEGARDEM.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 60