1 | O bone et fidelis serve Dei, qui causam vel significationem signi Dei, nuper ostensi, pertimescens scrutaris, quod in scientia solius Spiritus Dei est, qui initium non habet, et cui nulla creatura assimilari valet, audi, quae ad interrogationem tuam respondeo. Istud, quod tibi accidit, velut ramum, in multis ramusculis divisum, video. Quare non propter te solum factum est; sed etiam propter subditos tuos, et propter alios multos, ut corda eorum, qui hoc audierint paveant, et neligentias suas corrigant, et non nisi cum timore et reverentia divina celebrent, ne ut [forte vel] iudicio Dei, vel irrisioni daemonum ex permissione ipsius Dei subiaceant. |
2 | Nam et istud ego factum esse vidi quadam irrisione aereorum spirituum, permittente tamen Deo propter causas supra dictas. Unde, dulcis et mitis Pater, non conturberis: sed age Deo gratias, si causa tui aliqui hoc audientes corrigantur. Et sacerdotale officium propter hoc ulterius agere non differas: sed confessione et poenitentia purgatus, in celebratione missarum Deo servire stude. |