monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 84 > 9 > 58
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LVII. PHILIPPI PARCENSIS ABBATIS AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA LIX. EIUSDEM AD EUMDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA LVIII. HILDEGARDIS AD PHILIPPUM PARCENSEM ABBATEM. [Praeclara monita suggerit.]

0 PHILIPPO abbati, HILDEGARDIS.
1 Fides, quam homo per inspirationem Spiritus sancti ardenti corde ad Dominum habet, valde gloriosa est, cum in amplectione dilectionis invisibilia, tanquam ea, quae visa delectant amplectitur. Sic etiam laudabile est in te, quod propter amorem Dei me debilem et indoctam femineam formam videre et audire dignatus es. Ventus enim de excelso monte flavit, coram ornatis civibus et turribus parvam pennam flatu suo movens, nullam per se possibilitatem [i. e. potentiam] volandi, nisi per ventum, habentem.
2 Quod nimirum Deus omnipotens idcirco facere curavit, ut ostenderet, qui per rem, quae nec minima de se praesumeret, operari posset. Vos autem, qui in officio prophetarum, cui adiuncta est cura apostolici ordinis, viriliter statis, suffragium orationum vestrarum mihi, quam super stratum infirmitatis meae usque adhuc decumbentem eoram positam vidistis, porrigite, ut in gratia Dei valeam permanere, quoniam nullam in me securitatem retinens, omnem spem meam et fiduciam in Dei solius misericordiam constitui.
3 Nunc autem, o Pater, qui in vice Christi es, curam super oves congregationis tuae cum virga praeceptorum Dei habe, quibus eas corripias et regas, ne in superbiam eleventur: quod vitium assimilatur urbi, quae supra petram nequaquam fundata est ideoque ruendo destruitur, quoniam firmum fundamentum non habuit.
4 Peccatores quoque, qualicunque crimine vulneratos, oleo misericordiae frequenter inunge: ne in mala consuetudine peccatorum, velut quatriduanus Lazarus, feteant: cornuque salutis, id est verae humilitatis in omnibus tuis erige: (quae virtus nubi sapphirini coloris, per quam sol potenter fulget comparatur) in hoc verum Solem, scilicet Filium Virginis, imitando: qui in summa humilitate ad terras descendit, in qua etiam ad dextram Patris sui ascendit.
5 Ab eis etiam malam consuetudinem peccatorum abscinde, eosque hoc modo, velut monile, cum pretiosis lapidibus adornare satage, ut tu cum eis, et ipsi tecum, ad aeternum gaudium pariter veniatis. Nunc autem gratia Spiritus sancti lucernam verae charitatis omnipotenti Deo te efficiat: qui etiam pro adiutorio, quod animae et corpori modo exhibes aeternam mercedem tibi donare dignetur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.847